REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
D. Thom. in addit q. 55. art. 1. et hic q. i art. 6. D. Bonav. art. 1. q . 3. Richard. art. 2. q. 1. Durand. q. 1. Palud. q. 1. Sot. q. un. Sanch. l. 7. de matrim. d. 64. et tribus sequent.
Quod non, quia quod sequitur matrimonium, ut effectus ejus, . non videtur impedire ipsum, quia effectus non impedit causam efficientem. Sed affinitas sequitur matrimonium, ut efficiens ejus, quia contrahitur ex parte alterius conjugis, et ad parentes illius; igitur. Item, si affinitas impediret matrimonium, universaliter dissolveret matrimonium jam contractum; consequens est falsum, nam incestuosus faciens incestum, et cognoscens uxoris suae sororem, non est separandus ab uxore, quam jam habet matrimonialiter sibi conjunctam.
Contra, distinct. 35. q. 3. de propinA quis, aequaliter vir conjungitur in matrimonio eis, quae sibi consanguineae sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris suae; ergo sicut consanguinitas, ita affinitas videtur matrimonium impedire; sed constat quod con sanguinitas impedit; igitur et affinitas.