Ulterius. Videtur quod gratia ejus fuerit infinita.
Joan. 3, dicitur quod non ad mensuram dat ei deus spiritum sanctum. Sed omne finitum mensuram habet. Ergo cum spiritus sanctus dicatur dari hominibus secundum quod gratiam accipiunt, videtur quod gratia ejus fuerit infinita.
Praeterea, omni finito potest aliquid majus intelligi, et deus aliquid majus facere. Sed in littera dicitur, quod deus illi majorem gratiam conferre non potuit, nec potest plenior intelligi. Ergo est infinita.
Praeterea, omne finitum multoties sumptum, aequatur alteri finito, vel excedit ipsum. Si ergo gratia christi fuit finita, tunc gratia alterius hominis posset tantum augeri quod aequaretur gratiae christi, vel excederet ipsam; quod est inconveniens.
Ergo gratia christi est infinita.
Praeterea, a causa finita non est effectus infinitus.
Sed meritum christi fuit infinitum, quia sufficiens ad redemptionem totius humani generis, quod est infinitum potentia. Ergo et gratia, quae est causa meriti, fuit infinita.
Sed contra, nullum creatum est infinitum. Sed gratia christi fuit creata. Ergo non fuit infinita.
Praeterea, nullo infinito est aliquid majus. Si igitur christus, secundum quod homo, habuisset gratiam infinitam; secundum quod homo, non fuisset minor patre, quod est contra fidem.