Ulterius. Videtur quod gratia illa potuerit augmentari. Omni enim finito possibilis est additio.
Si ergo gratia christi finita fuit, quia creata est, potuit ei fieri additio; et ita potuit augeri.
Praeterea, quantumcumque additur intellectuali naturae de perfectione, tanto magis augetur ejus capacitas; unde secundum philosophum in 3 de anima, quanto intellectus magis intelligit difficilia, plus etiam potest intelligere. Sed capacitas amplioris gratiae facit possibilitatem ad augmentum. Ergo quantumcumque homo habeat perfectam gratiam, remanet possibilitas ad augmentum; et ita videtur quod christus potuit proficere in gratia.
Praeterea, missio visibilis est signum missionis invisibilis. Sed ad christum facta est visibilis missio spiritus sancti in trigesimo anno, ut supra, Luc. 3. Ergo tunc fuit ei facta invisibilis missio spiritus sancti. Sed spiritus sanctus non mittitur visibiliter ad aliquem nisi ratione novae gratiae datae, vel ratione augmenti gratiae. Ergo christus crevit in gratia, cum primum gratiam habuerit.
Praeterea, sicut requirebatur in ipso perfectio animae, ita et perfectio corporis. Sed ipse crevit in perfectione corporis. Ergo et crevit quantum ad gratiam, quae est perfectio animae.
Sed contra est quod dicit hieremias 31, 22: mulier circumdabit virum: ubi dicunt sancti, quod christus ab initio conceptionis fuit plenus omni gratia. Ergo gratia non crevit in ipso.
Praeterea, christus fuit ab instanti conceptionis suae perfectus comprehensor. Sed comprehensores sunt in statu, non in augmento gratiae. Ergo gratia in ipso non crevit.