REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum generalis resurrectio omnium sit futura ?
D. Thom. 3. p. q. 53. art. 1. et in addit. q. 69. art. 1. et hic q. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 1 2. et 3. Rich. art. 1. q. i. Suarez 3. p. tom. 2. d. 50. s. i. et 3. Scot. hic q. I. et 1. Phys. q. 24.
Videtur quod non, quia Eccles. 3. dicitur quod unus est interitus, hominum et jumentorum; sed jumenta non resurgunt; igitur nec homines.
Item de Gener. text. ult. et 5. Phys. quae corrumpuntur secundum substantiam, non possunt redire eadem numero, sed specie; sed substantia hominis pro statu isto est incorruptibilis, et corrumpitur; igitur licet possit redire eadem specie, non tamen eadem numero.
Item, homo est quoddam totum compositum; totum requirit unionem partium, quoniam sine tali unione partium non est totum, cum totum nec sit partes conjun ctim vel divisim, sed aliquid aliud, sicut probat Philosophus 7. Metaph. in fine; igitur non est idem compositum, nisi sit eadem unio partium; sed eadem unio numero animae ad corpus, quae praefuit ante corruptionem, non potest reverti, quia jam transiit in praeteritum, et est interrupta non existens in fieri, ut passio; igitur, etc.
Contra Job. 19. Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum; igitur in eadem carne idem homo resurget.
Item, Apostolus 1. Corinth. 15. per resurrectionem Christi probat aliorum resurrectionem: Omnes quidem resurgemus , etc. Sed Christus resurrexit vere idem numero quantum ad corpus, et quantum ad animam, patet, Lucae 24. Palpate et videte, quoniam ego ipse sum, aliter non resurrexit vere; ergo et quilibet alius homo resurget idem numero. Consequentia probatur per locum a simili, quia natura humana vel humanitas, quae fuit terminus corruptionis et mortis, erat ejusdem speciei in Christo, et in nobis, non suppositum, quia suppositum Christi fuit aeternum et divinum.