Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus, secundum quod homo, non sit caput Angelorum.
De ratione enim capitis est conformitas ad membra, ut dictum est. Sed christus non est conformis Angelis in natura: quia nusquam Angelos apprehendit, ut dicitur Heb. 2. Ergo non est caput Angelorum.
Praeterea, christus dicitur Hebr. 2, caput hominum, secundum quod ab ipso aliquam influentiam recipiunt. Sed Angeli, cum sint beati, non indigent ut eis aliquid influatur. Ergo christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.
Praeterea, sicut dicitur in Lib. De motu cordis, intelligentiae sunt receptivae earum illuminationum quae sunt a deo, prima receptione; animae autem secunda. Sed quod recipit prima receptione, non recipit ab eo quod recipit secunda receptione. Ergo Angeli, qui intelligentiae dicuntur, non recipiunt ab aliqua anima; et ita nec a christo secundum quod homo. Ergo christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.
Sed contra, Coloss. 2, 10: qui est caput omnis principatus et potestatis; et loquitur de christo secundum quod homo; et ita christus, secundum quod homo, est caput Angelorum.
Praeterea, dionysius dicit, quod seraphim a christo jesu quaerunt, et discunt, et illuminantur. Ergo influit Angelis; et ita videtur esse caput eorum.
Praeterea, ecclesia una est constituta ex Angelis et hominibus. Sed unius corporis non sunt duo capita. Ergo christus etiam est caput Angelorum.