REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Secunda propositio est, animam rationalem esse incorruptibilem. Pro hac adducit multa loca Philosophi, suadentia secundum Richardum, quod naturaliter demonstratur ista incorruptibilitas. Adducit etiam ad idem rationem D. Thomae 3. p. q. 75. a. 6.
Secunda propositopraeas sumpta, scilicet, quod anima intellectiva sit naturaliter forma incorruptibilis, videtur essentialiter nota, quia hoc videtur sentire Philosophus, 2. de Anima, text. 24. sicut dictum est supra, qui dicit quod separatur a corpore sicut perpetuum a corruptibili; non autem hoc sentit, nisi ratione naturali, quia supernaturalia non ponit necessaria, sed superflua.
Et si dicas quod Philosophus intelligit animam separari a corpore, tanquam perpetuum a corruptibili tantum quantum ad operationem, et non quantum ad essentiam, vel substantiam animae in se. ex hoc habeo propositum, quia secundum eum 1. de Anima text. 12. Si anima separata habere potest operationem, potest et esse sic separata et per se; igitur erit in corruptibilis.
Praeterea quod hoc sit de intentione Philosophi, patet per ipsum 3 de Anima. text. 7. ubi dans differentiam inter sensum et intellectum, dicit quod excellentia sensibilium corrumpit sensum. Exemplum de Sole respectu visus, et aliis frigidis, vel calidis in primo gradu, vel secundo, ut venenum respectu gustus, vel tactus, et sic de aliis. Sed intellectus non minus potens est ad intelligendum minus intelligibile, ex hoc quod intelligat magis intelligibile, imo magis; tunc arguo sic: Omnis potentia cujus virtus non debilitatur ex excellentia objecti, vel incorruptibilitate organi, est incorruptibilis; intellectiva est hujusmodi: igitur, etc. Major patet secundum Philosophum, 3. de Anima text. 65. ubi dicit quod si senex acciperet oculum juvenis, videret ut juvenis.
Praeterea, desiderium naturale non est frustra; sed desiderium naturale est ad incorruptibilitatem et immortalitatem, 3. Ethic. text. 22. ut supra visum est; igitur.
Item 7. Met. text. 22. materia est, qua res potest esse et non esse; igitur materia est causa corruptionis; illud igitur per oppositum, quod non habet materiam, est incorruptibile; anima est hujusmodi secundum Philosophum 2. de Anim. text. com. 16.
Item, 12. Metaph. c. 1. text. com. 17. dicit Philosophus quod fortasse anima manet post corpus, et principium suum fuit, quod illud quod erit, semper fuit; ita habet ibidem, et lib. 8. igitur anima est simpliciter perpetua et incorruptibilis.
Item, intellectus secundum Philosophum 16. de Animalibus, est ab extrinceco, et non ab intrinseco per transmutationem educta de potentia materiae; sed forma, quae non producitur in esse per transmutationem materiae, non corrumpitur per transmutationem materiae; igitur cum anima sit hujusmodi, erit incorruptibilis.
Item, 3. Ethicorum c. ii. de fortitudine, et 9. Ethicorum, c. 9. dicit Philosophus quod virtuosus debet eligere mori, et hoc habet scire secundum rectam operationem naturalem, vel saltem potest scire: igitur simpliciter potest scire, et cognoscere secundum rationem naturalem rectam, se quantum ad animam esse incorruptibilem et immortalem. Antecedens est manifestum ex Philosopho. Consequentia patet, quia dicit Augustinus 3. de libero arbitrio c. 5. quod quis recta ratione eligit, cum pervenerit ad illud, melius efficitur. Ei illud patet per hoc, quod nullus secundum rectam rationem deberet velle exponere se morti et amissioni totius esse humani, propter quamcumque causam, si postea nihil esset in se, sed tantum propter bonum commune quod diligit, et pulchritudinem universi, cujus ipse est pars secundum animam; igitur, etc.
Item, omne quod corrumpitur, aut corrumpitur per se, vel per suum contrarium, ut album per nigrum, et calidum per frigidum, et sic de aliis; vel per accidens ad corruptionem totius, sicut albedo corrumpitur per accidens, corrupto homine albo. Sed anima non corrumpitur primo modo, quia cum ipsa non habeat materiam, sed sit esse simplex, non habet contrarium, et ideo species contrariorum in anima non sunt contrariae, nec est corruptibilis per accidens ad corruptionem totius, quia esse animae est esse totius, et non est aliud esse animae, et esse totius: sed idem non potest separari a se, igitur non potest corrumpi corruptione totius, et ita non potest corrumpi per accidens.
Praeterea, hoc probatur aliter sic: Anima habet per se esse a solo Deo effective, non acceptum ab aliquo alio, et illud esse communicat corpori: igitur non dependet ab aliquo alio in essendo; non igitur, quia corpus corrumpitur, illa corrumpitur ad corruptionem ejus, quia ipsa nullum esse habet ab eo.