Ulterius. Videtur quod non sit caput omnium hominum. Caput enim unum refertur ad unum corpus. Sed omnes homines non conveniunt in aliquo uno secundum numerum, quia et ipsi differunt; et fides et spes et caritas, qua connectuntur ad invicem, numero diversae sunt in diversis. Ergo non est caput omnium hominum.
Praeterea, corpus christi verum est figura corporis christi mystici. Sed in corpore vero non est aliquod membrum impurum. Ergo cum multi homines sint corrupti per peccata, videtur quod eorum caput non sit christus.
Praeterea, corpus christi verum totum fuit glorificatum. Sed sunt multi etiam existentes in gratia, qui nunquam erunt in gloria, quia non persistent. Ergo christus non est caput omnium.
Praeterea, caput, cum sit principium membrorum, non sequitur alia membra. Sed multi sancti praecesserunt christi incarnationem. Ergo christus, secundum quod homo, non est caput omnium hominum.
Sed contra, christus satisfecit pro tota humana natura. Sed omnes homines communicant in natura humana. Ergo christus omnibus influit; et ita videtur quod ipse sit caput omnium.
Praeterea, per christum omnes resurgemus.
Sed hoc non esset, nisi esset caput omnium. Ergo ipse est omnium caput, secundum quod homo.