Ulterius. Videtur quod sit caput tantum animarum.
Quia capitis ad membrum oportet esse continuationem. Sed corpora aliorum hominum non continuantur ad corpus christi. Ergo et ipse non est caput hominum quantum ad corpus, sed quantum ad animas tantum.
Praeterea, ipse influit sensum spiritualem, secundum quod est caput. Sed hujusmodi sensus, non sunt susceptiva corpora. Ergo christus, secundum quod homo, non est caput hominum quantum ad corpus, sed quantum ad animas tantum.
Praeterea, secundum corpus non differimus a brutis, sed solum secundum animam rationalem.
Sed christus non dicitur caput irrationalium, secundum quod homo. Ergo ipse non est caput nostrum quantum ad corpora.
Sed contra, Philip. 3, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae; et sic influit nobis quantum ad corpus. Ergo ipse non est tantum caput animarum.
Praeterea, ipse est caput nostrum secundum quod est conformis nobis in natura. Sed humana natura non consistit solum in anima, sed in anima et corpore simul. Ergo christus est caput nostrum secundum corpora, et non secundum animas tantum.