REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio Doctoris, resurrectionem esse creditam. Item destructa et annihilata posse eadem numero redire, quia negatio sequens . esse, est ejusdem rationis cum negatione praecedente, et non magis una repugnat ipsi esse quam altera. Secundo, quia varietas posterioris ut durationis, non tollit unitatem prioris, ut substantiae.
Dico igitur quod resurrectio tenenda est tanquam quid creditum; fieri autem posse ita probatur: Si omnia essent annihilata, quae praefuerunt, tam anima intellectiva quam materia, adhuc possunt reparari eadem munero: igitur si manserit anima intellectiva, et materia, cum aliqua alia per mortem sunt destructa, adhuo illa in resurrectione possunt reparari, et reparantur eadem numero. Probatio antecedentis: Negatio succedens destructioni alicujus entis, est ejusdem rationis cum negatione, quae praecessit positionem ejusdem entis; igitur non est major contradictio, si idem numero reducatur postquam destruitur, vel annihilatum est, quam fuit producere illud, antequam tale ens factum est. Sed non est contradictio quod ad idem numero fieret, cujus negatio praecedat positionem ejus; igitur nec quod idem numero repararetur, postquam destructum est: sicut enim non includit contradictionem quoad primum non esse sui, quin post ipsum non esse possit totum suum esse accipere, sic nec quoad non esse, quod sequitur esse, includit contradictionem, quin post tale non esse posset totaliter esse.
Item, hoc idem probo ex parte unitatis illius, quod est idem numero, scilicet suae singularitatis, sicut varietas in posteriori non variat unitatem in priori; sed esse et hoc idem numero, est prius quam esse in hoc tempore, vel in illo, quia prius est unumquodque in se intrinsece unum, quam variatur in comparatione ad quamcumque causam extrinsecam; igitur non oportet ipsum hominem variari in se propter hoc, quod habet esse in primo instanti, et ultimo ex interruptione temporis; igitur eadem virtute, qua potest res produci post non esse simpliciter, potest reparari ad esse eadem numero, postquam habuit esse, et per consequens materia prima potest redire ad formam corporalem, et ad actum eadem numero, quae prius habuit, saltem ea quae necessaria sunt ad animationem corporis ab anima intellectiva.
Ad primum argumentum principale ex Ecclesiaste, dico quod Salomon ibi ut concionator loquitur, modo in persona sapientum, modo in persona fatuorum. Dixit autem illud verbum in persona fatuorum, non definiendo, sed loquendo quantum ad hoc, quod apparet sensui exteriori.
Ad secundum de auctoritate Philosophi, dico quod ista, et similes auctoritates, si concluderent, tantum concluderent de morte naturali, quia Philosophus tantum loquitur de tali transmutatione, dicit tamen quod non est necesse oppositum fieri, sed non quod sit impossibile.
Ad tertium, dico primo, concedendo quod non redit eadem unio, et hoc si accipiatur unio pro unione passione, sive relatione consequente, sic enim non est esse compositi, quia est respectus extrinsecus adveniens.
Aliter potest dici, quod est eadem unio, sive relatio. Ex quo enim idem fundamentum et idem terminus redeunt numero eadem, redit eadem habitudo. Unde Beatae Virginis ad Christum est modo eadem maternitas, quae fuit ante resurrectionem, quia idem fundamentum et idem terminus.