REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum natura possit esse causa efficiens resurrectionis ?
Arist. 2. de Generat. in fine. Aug. 12. Civit, c. 13. D. Thom. D. Bonav. Argen. Suar. citati q. praecedent. Rada 4. p. controv. 15. art. 3. Scot. hic. q. 3. et 7. Met. q. 8. 9. et 10. et 2. Phys. q. 4.
Quod sic videtur, quia in natura est potentia passiva ad resurrectionem; igitur in natura erit potentia activa ad resurrectionem. Antecedens patet, quia anima naturaliter inclinatur ad corpus, ut ad proprium perfectibile, et corpus inclinatur naturaliter ad eam, ut ad propriam perfectionem, quia secundum Philosophum primo Physicorum, materia naturaliter appetit, ut perficiatur ea. Consequentia patet, quia nulla potentia potest esse frustra in natura secundum Commentatorem 12. Metaphys. text. c. 12. Sed si cuilibet potentiae passivae in natura non corresponderet aliqua potentia activa naturalis potens illam potentiam passivam reducere ad actum, frustra esset potentia passiva in natura.
Item, in transmutatione naturali est duplex processus, unus resolvendo et alter componendo; igitur sicut se habet resolutio ad suum terminum, ita compositio. Sed natura resolvendo reducit ad idem numero, de quo corpus humanum fuit factum, scilicet ad materiam primam; igitur et componendo facit illud idem numero reverti, quod de illa materia fuit factum.
Item, ubi est eadem materia, et idem efficiens, videtur esse idem effectus; sed aeris primo corrupti in ignem, et ignis corrupti in aerem secundo genitum est eadem materia, et potest esse idem efficiens: igitur aer prius corruptus potest postea idem numero redire per naturam.
Contra, Dionysius de divinis no minibus, cap. 6. Resurrectio est supra naturam; igitur natura illius nullo modo erit causa efficiens.
Item, natura non potest producere animalia perfecta productione aequivoca, scilicet sine semine, ut patet per Commentatorem 8. Physic. com. 46. contra Avicennam. Sed homo est perfectissimum animalium, quod producit univoce, id est, ex semine per generationem; igitur non potest ipsum producere aequivoce per resurrectionem.