REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Platonis et aliorum Philosophorum, omnia eadem numero reditura post 36. millia annorum; hanc refutat ex Augustino, cujus rationibus addit alias optimas, mathematicas, physicas et morales, de quibus vide eum fusius in Oxon. hic a n. 3.
Respondeo ad quaestionem, et dico secundum Damascenum libro 4. cap. ultimo: Resurrectio est ejus, quod cecidit, surrectio. Sed totus homo compositus ex amina et corpore per mortem primo cecidit, et postea corpus cecidit per resolutionem in cineres; igitur si ejusdem hominis debeat esse resurrectio, oportet quod totum redeat. Hoc autem fit quodam ordine incipiendo a reparatione corporis, quod ultimo resolvebatur in cineres, et deinde ad unionem animae ad corpus; igitur dupliciter potest intelligi quaestio, uno modo An scilicet reparatio corporum habeat causam activam in natura; alio modo, an totaliter resurrectio hominis habeat totalem causam activam in natura.
De primo est quaedam opinio, scilicet Platonis, quam recitat Augustinus 12. de civitate Dei. cap. 13. qui dicit quod natura potest reparare omnia eadem numero in generabilibus et corruptibilibus, et per consequens omnia generabilia et corruptibilia, quae tantum sunt corporalia, possunt redire eadem numero.
Ratio ad hoc talis est: Ex quo corpora caelestia habent universalem causalitatem super omnia ista inferiora generabilia et corruptibilia, et difformitas eorum in dispositione et situ est causa difformitatis in genere effectuum, sequitur quod uniformitas dispositionis quam habent, quando aliquod corpus produxerunt, erit causa uniformitatis illius effectus; igitur si aliquod corpus virtute influentiae caelestis generetur modo, et postea corrumpatur, sequitur quod alias virtus caeli, quando erit in dispositione in qua fuit, quando illud corpus generavit, eumdem effectum numero reducet et reparabit: ad talem autem dispositionem possunt redire corpora caelestia post 36. millia annorum secundum Ptolemaeum in Almagesto.
Istam autem opinionem redarguit ibi Augustinus, et primo per auctoritatem Apostoli Rom. 6. Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; et similiter per illud Thessal. 4. et sic semper cum Domino erimus; similiter per illud Psalmi 11. Tu Domine salvabis nos a generatione hac in aeternum; igitur non erit talis circulus post tot annos. Addit autem quod congrue potest dici de eis illud ejusdem psalmi; In circuitu impii ambulabunt, non quod vita eorum sit per circulum reversura vel retrocessura, sed quia ex modo talis erroris, talis est eorum via.
Item, arguit per rationem de beatitudine sic: Non est vera beatitudo, nisi sit sempiterna et perpetua; aut igitur credit illam beatitudinem esse sempiternam, quae est per talem circulationem, et tunc anima ejus falso errore beata erit, quod est impossibile; aut timet quod sit aliquando fin itura, sed quomodo tunc est beata cum tali poena et timore, quasi dicat, nullo modo; quaere ibi Augustinum.
Respondet etiam ad illud, quod dicitur Eccles. 1. nihil novum sub Sole, quod habet hic intelligi de novitate secundum genus, non de novitate secundum numerum.
Praeterea, contra illam aliter potest argui: Activo redeunte eodem, et omnino eodem modo se habente, nisi redeat passivum omnino idem, non redit effectus idem, quia secundum Philosophum 8. Metaphys, cap. 3. ad unitatem ejusdem effectus producti non solum requiritur identitas agentis, sed etiam passi, vel materiae, quia in esse effectus non tantum dependet ab agente, sed a passo et materia, et per liberum arbitrium, sive voluntatem potest aliquis aliquod corpus transferre de loco ad locum, et locatum movere, quod post talem motum non esset in eadem dispositione ad corpora coelestia, et influentia eorum, in qua prius erat in comparatione ad illa post talem circulum; igitur non redit idem post talem circulum.
Item, haec opinio reprobatur ab Aristotele primo Posteriorum, text. 4. quia ad eam sequeretur quod addiscere nihil aliud sit quam reminisci. Probo, per hoc enim quod anima unitur corpori, non corrumpitur habitus, qui praefuit in ea, quia tunc unita actualiter corpori nihil posset scire, quia non posset habere naturalem habitum scientiae: igitur si anima eamdem scientiam post talem circulum habebit, quam habuit in corpore aliquando ex influentia corporis coelestis in corpus, non acquireret habitus scientificos de novo. Sed hoc est falsum, quia impossibile est, ut dicit, nos habere habitus nobilissimos, scilicet intellectivos, et quod lateant nos.
Praeterea, aliqui forte motus caelestes, vel corporum coelestium, sunt improportionabiles et incommensurabiles, quia magnitudines super quas sunt, possunt esse incommensurabiles et improportionabiles, ut patet ex 10. Euclidis de. costa et diametro quadrati. Unde motus factus super costam et cjus diametrum, non possunt esse commensurabiles, quia magnitudines non possunt esse commensurabiles, et per consequens non possent mensurari aliqua una et eadem mensura, et ita non possunt redire ad eamdem dispositionem quam prius, et ita nec eadem numero.