Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis sit idem quod gratia capitis. Christus enim dicitur caput ecclesiae, secundum quod de ejus plenitudine omnes accepimus. Sed plenitudo ejus est secundum quod ipse est unigenitus a patre, ut dicitur joan. 1. Cum igitur unigenitus sit a patre per gratiam unionis, videtur quod gratia unionis sit idem quod gratia capitis.
Praeterea, medium communicat cum extremis.
Sed christus, secundum quod caput est ecclesiae, medium est inter deum et homines: quia caput viri christus, caput christi deus. Ergo est caput, secundum quod communicat cum utroque.
Sed hoc habet per gratiam unionis, per quam est deus et homo. Ergo gratia unionis est gratia capitis.
Praeterea, christus est caput ecclesiae, secundum quod homines excedit. Sed excedit humanam naturam per gratiam unionis. Ergo est caput per gratiam unionis.
Sed contra, gratia capitis convenit christo in comparatione ad alios: sed gratia unionis in seipso tantum. Ergo una non est alia.
Praeterea, gratia capitis operata est a constitutione mundi, ex quo homines membra ejus esse coeperunt, non autem gratia unionis. Ergo una non est alia.