REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicatis variis acceptionibus verbi naturalis, resolvit resurrectionem esse naturaiom, ut opponitur violento; et loquendo de resurrectione activa, ipsa est naturalis et libera. Vide Doct. de hac re fusius in Oxon. hic q. 4. et q. 1. prol. a num. 10. praecipue num. 20.
Ad istam quaestionem respondeo quod non est eadem cum praecedente, quia naturale est aequivocum, et non uno modo dictum. Hoc apparet ex pluralitate illorum, quibus opponitur. Nam naturale uno modo opponitur libero, et sic naturale et liberum dividunt potentiam vel principium activum. Patet per Philosophum 2. Physic, text. 49. ubi dividit principium activum, in principium activum naturale, et principium activum a proposito, vel per artem, vel activum per cognitionem, quae pro eodem habet naturam, sicut patet per eumdem 9. Met. text. 30. Illud principium liberum aliquando vocat artem, aliquando vocat propositum, quandoque speciem: et ista duo principia sic distincta habent oppositum modum principiandi, quia principium activum naturale determinatur necessario ad unum, ita quod non potest in oppositum pro tunc, cum agat secundum ultimum potentiae suae respectu illius unius. Principium activum liberum etiam pro tunc quando agit, potest in oppositum illius quod agit, aliter non ageret libere, sed necessario respectu illius. Itaque principium activum naturale et liberum primo dividunt principium activum, et non principium activum et passivum, quia omne passivum inquantum tale, naturaliter patitur, et non libere, et ideo principium passivum cadit sub principio naturali, quia principium naturale per se dividitur in principium tale activum et passivum.
Secundo modo naturale opponitur supernaturaliter, et sic dividunt agens, quia quoddam agens est supernaturale, quoddam naturale, Naturale dicitur, quod est habens principium activum naturale finitum, sive sit necessario agens, sive libere agens. Supernaturale dicitur, quod habet principium activum naturale infinitum, sive illud principium fuerit determinatum ad unum, sive ad opposita. Ex quo patet quod non eodem modo sumitur naturale in prima divisione et in secunda. In prima enim sumitur stricte, et dividitur contra liberum; non sic secunda, quia quaelibet pars secundae divisionis continet utramque partem primae divisionis, quia agens creatum quod est agens naturale ut distinguitur contra agens supernaturale, et agit necessario determinatum ad unum, et agit contingenter et libere ad utrumlibet ad hoc, et ejus oppositum. Agens etiam supernaturale agit sic et sic, quia Pater in divinis naturaliter, et modo naturali producit Filium libere, et modo libero producit Spiritum sanctum et creaturam, et tamen est agens supra naturam et supernaturale.
Tertio modo naturale opponitur violento, et sic non recipit principium activum, vel agens, sed tantum passivum et passum, quia nullum agens violenter agit, cum quodlibet agat secundum formam suam naturalem et inclinationem ejus. Violentia enim in illo, in quo est, semper est, contra inclinationem formae violentati, ablativa perfectionis ejus naturalis, quae si non potest esse respectu principii activi, relinquitur quod ait respectu principii passivi Passum autem tunc dicitur violenter aliquid pati, quando ad oppositum illius, respectu cujus confertur violentia, naturaliter inclinatur, sicut per oppositum naturaliter patitur, quando ad illud naturaliter inclinatur. Patet igitur qualiter violentia non est conditio agentis, sed passi; licet enim aliquis violenter accipiat manum meam, et percutiat alium, quem nolo percutere, non propter hoc dicor ego violenter agere, sed tantum patior, quia respectu percussionis non plus ago quam lapis quia respectu cujuslibet actionis principium agendi est intra agens, sed non sic est in manu, quando movetur ab alio ad percutiendum, sed est extra ipsum, est igitur conditio passi, vel principii passivi. Principium autem passivum, non tantum patitur aliquid violenter, quia contra inclinationem ejus, vel tantum naturaliter, quia secundum inclinationem, sed sic et sic; sed adhuc tertio modo, quod nec violenter, nec naturaliter, sed medio modo, quia inter potentiam passivam naturalem et potentiam passivam violentam est potentia passiva neutra, nec quia naturaliter inclinatur ad formam aliquam ut potentia passiva naturalis, nec ad oppositum ejus ut potentia passiva, sicut se habet passiva potentia superficiei respectu albedinis et nigredinis, quia ad neutrum colorem se determinat naturaliter, sed ad utrumque indifferenter.
Quando igitur quaeritur utrum resurrectio sit naturalis? dico quod si naturalitas accipiatur prout se tenet ex parte agentis sic vel sic, ut dictum est, non est naturalis, nec primo, nec secundo modo, quia principium activum resurrectionis non est naturale primo modo, ita quod necessario determinatur ad illud, quia est liberum et potest in oppositum; nec naturale secundo modo, scilicet principium activum terminatum et finitum, sive necessarium, sive liberum, sed est supernaturale et infinitum, scilicet Deus.
Si autem quaeratur, an sit naturalis tertio modo, scilicet ex parte passi, ut scilicet naturale distinguitur contra violentum? distinguo ulterius de passo et naturalitate alicujus ex parte passi. Potest enim passum comparari ad agens, a quo formam accipit vel ad ipsam formam quam recipit, et quandoque passum habet ad utramque similem inclinationem, et quandoque non; sed habet quamdam inclinationem naturalem ad formam, quia naturaliter appetit perfici illa forma, non tamen habet inclirationem naturalem ad agens, ut scilicet naturaliter recipiat eam a tali agente. Si materia, vel passum in resurrectione comparetur ad formam, quam recipit in resurrectione, ut ad unionem animae cum corpore, sic dico quod resurrectio est ita naturalis, sicut generatio, quia ita naturaliter inclinatur natura hominis ad unionem animae cum corpore organico in resurrectione, sicut in generatione. Et isto modo comparando materiam vel potentiam passivam ad actum vel formam quam recipit, dicitur potentia naturalis, violenta, vel neutra. Naturalis, si naturaliter inclinetur; violenta, si sit contra inclinationem ejus naturalem: neutra si neque inclinetur ad illam formam naturaliter, neque ad oppositam ejus; et in comparatione hac, ut dictum est, nulla est supernaturalitas. Si autem natura resurrectionis vel unionis animae cum corpore comparetur ad agens a quo recipit talem formam, tunc non est naturalis, quia solum est naturalitas in passo in comparatione ad agens, quando comparatur ad tale agens, quod est natum naturaliter imprimere in eo talem formam; et tunc est supernaturalitas, quando comparatur ad agens quod est natum imprimere formam talem in tali passo. Constat autem quod comparando resurrectionem ad agens, quod inducit eam in passum, quod non est naturalis, quia illud agens non est natum naturaliter imprimere ei talem formam; nec est ordo naturalis, ut passum recipiat aliquam formam ab agente supernaturali, nisi sicut a causa remota, sed tantum ab agente naturali, ut a causa proxima et propinqua.
Si arguatur contra praedicta, quod etiam violentia ita se tenet ex parte principii activi, sicut necessitas vel libertas, et per consesequens non tantum a parte principii passivi, quia secundum definitionem ejus 3. Ethic. cap. 3, magis dicit habitudinem ad agens quam ad passum, dicitur enim violentum, cujus principium est extra non conferente vim passo, etc.
Sed haec instantia nihil valet, licet enim forma violenta respectu alicujus passi, quia contra inclinationem ejus naturalem, non posset induci nisi per agens violentans, tamen per se ratio violenti est in comparatione passi ad formam, quam recipit contrariam inclinationi ejus naturali, quia forma et passo manentibus in propria ratione, dummodo forma sit contra inclinationem passi, quomodocumque varietur agens, passum violenter recipit talem formam. Sed illud est per se causa alicujus, quo posito, circumscripto vel variato quocumque alio agente extrinseco, sequitur effectus; talis est comparatio passi ad formam contra inclinationem ejus naturalem; igitur, etc.
Ad primum argumentum principale, dico quod major est vera de illo, quod est commune omnibus ejusdem speciei ex principiis intrinsecis cujuslibet eorum: tale non est resurgere a mortuis et subito, ut probatum est.
Ad secundum, cum dicitur quod quando quies ad quam terminatur mutatio, est naturalis, tunc mutatio est naturalis, dico quod verum est, comparando passivum quod terminat talem mutationem ad formam quam recipit; omnis autem mutatio isto modo est naturalis, quae terminatur ad aliquam formam in passo, quae non est contra inclinationem passi, undecumque et a quocumque agente inducatur. Sed comparando passum ad agens a quo recipit talem formam, tunc dicitur secundum proportionem agentis sic vel sic recipere, ut si aliquod agens naturale sit natum ei imprimere naturaliter talem formam, sic est receptio naturalis; si vero agens sit supernaturale, quod non est sic natum agere respectu ejus, dicitur supernaturalis, et consequenter videtur quod naturalitas, sicut supernaturalitas, aliquando accipiatur in comparatione ad agens, et non tantum in comparatione ad passum.