REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Alens. 3. p. q. 32. m. 5. art. 1. D. Thom. hic q. 4. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 3. Rich. art. 5. q. 1. et 2. Suar. 3. p. tom. 2. d. 50. Scot. in Oxon. hic q. 5. et 8. Met. q. 3. et 9. Met. q. 11. 4. et 4. Phys, quoest. 12.
Quod non. Thessal. 4. Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, etc. igitur cum illi primo resurgent, et nos post, non erit subita resurrectio, et prius et post faciunt tempus; igitur non erit in instanti, sed in tempore.
Item, Augustinus 20. de Civitate Dei, cap. 20. et ponitur in littera: Resurrectio est tanta velocitate, etc. Sed velox et tardum sunt differentiae temporis, et mensurantur tempore; igitur.
Item, in resurrectione aliqua forma corrumpitur, in cujus materia debet induci forma resurrecturi, cum materia nunquam sit sine forma aliqua; illud autem corrumpendum habet esse, et durationem finitam. Omnis autem duratio finita habet proprios terminos: igitur dispositio corrumpendi habet terminum suum ultimum, sicut et primum: igitur in ultimo instanti non erit resurrectio, quia in illo est forma corrumpendi; igitur vel hoc erit in instanti immediate sequenti, et hoc est inconveniens, quia tunc instans esset immediatum instanti, vel esset in tempore sequenti, et tunc habetur propositum.
Praeterea, permanens non habet esse, nisi quia in instanti: igitur cum esse corrumpendi sit permanens, non habet esse nisi in instanti. Sed si resurrectio succedens illi esse foret in instanti, sequitur quod instans erit continuum instanti, quod est contra Philosophum, 6. Physicorum text. 10. et. 29. relinquitur igitur quod sit in tempore.
In oppositum hujus est Apostolus 1. Corinth. 15. in ictu oculi et in novissima tuba; et accipitur ibi ictus oculi p?o visione; visio autem fit in instanti; igitur.