REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in quolibet homine resurget totum quod in eo fuit de veritate naturae humanae.
D. Thom. in addit. q. 80. art. 2. et hic q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 1. et 2. Richard. art. 1. q. 4. Dur. q. 3. Suar. 3. p. tom. 2. disp. 53. s. 2. et 3. Henric. quodl . 2. q . 2. Scot. in Oaeon. hic q. 1. et 9. met. q. 14 et 1 Phys. q. 10. et 5. phys. q. 3.
Videtur quod non. Genesis 2. Eva formata est de costa Adoe; igitur vel Adam non resurget cum illa costa; vel si sic, tunc Eva non resurget, cum totum corpus ejus sit formatum ex illa.
Item, idem non resurget in duobus hominibus diversis; sed possibile est quod idem sit de veritate humanae naturae in duobus hominibus diversis, quia possibile est hominem nutriri carnibus humanis mediate vel immediate. Sed caro genita ex nutrimento tali fit de veritate humanae naturae, per hoc quod informatur anima intellectiva, sicut et caetera caro ejus; igitur non resurget in quolibet quidquid fuit in eo de veritate humanae naturae, quia resurget in alio.
Item, homo nutritus ex carnibus humanis potest habere semen ex superfluo alimenti talium carnium genitum et conversum. Ex
illo autem semine potest alius homo generari; igitur cum caro genita ex semine sit maxime de veritate humanae naturae ipsius geniti, idem numero, quod est primo de veritate humanae naturae in alio per actum generativae praesupposito actu nutritivae, potest esse de veritate humanae naturae in isto; igitur, etc.
Item, non oportet quodlibet quod est de veritate humanae naturae resurgere, nisi ut idem homo resurgat; sed non oportet ut idem homo resurgat, quia tunc pari ratione ho idem oportet de quolibet membro, quia non est homo sine membris suis, saltem perfectus; sed non oportet omnia membra resurgere. Patet per Augustinum in Enchiridio c. 88. et recitat Magister in littera ponens exemplum de artifice et statua.
Ad oppositum est Augustinus in Enchiridio ibidem. Et recitat Magister in littera multas auctoritates ad hoc cap. 2. quae omnes fundantur super istam auctoritatem Salvatoris, Lucae 21. Capillus de capite vestro non peribit.