Ad primum sic proceditur. Videtur quod in christo non sit aliqua scientia creata. Ubi enim est cognitio perfecta, non est opus cognitione imperfecta; sicut qui scit aliquid per demonstrationem, non indiget scire illud per syllogismum dialecticum.
Sed omnis cognitio creata, est imperfecta respectu scientiae divinae. Ergo cum in christo sit scientia dei increata, videtur quod non oportet ponere in ipso aliquam aliam scientiam.
Praeterea luminare minus offuscatur per luminare majus. Sed scientia non solum se habet ut lux, sed ut luminare illuminans. Ergo scientia minor offuscatur per scientiam majorem; et ita scientia creata non debet esse in eodem cum scientia increata dei.
Praeterea, omnis perfectio est nobilior perfectibili.
Sed omnis scientia est perfectio scientis.
Cum igitur nihil creatum sit nobilius anima christi, nulla creata scientia est in eo.
Sed contra, plus convenit natura sensitiva et intellectiva in homine, quam natura divina et humana in christo. Sed cognitio intellectiva in homine non excludit sensitivam, quae est minus perfecta.
Ergo nec divina cognitio in christo excludit humanam.
Praeterea, non est substantia sine sua operatione, ut dicit Damascenus, et philosophus. Sed in christo est intellectus creatus, scilicet anima rationalis. Ergo et cognitio creata, quae est ejus operatio.