Ulterius. Videtur quod si est in eo aliqua cognitio creata, illa non sit habitus, sed actus tantum.
Ad Hebr. 2, dicit Glossa quod natura mentis humanae in christo nihil est altius vel excellentius. Sed quaedam creaturae propter sui perfectionem non indigent aliquo habitu ad cognoscendum, sicut Angeli; ut dicit maximus super cael. Hierar. Dionysii. Ergo multo minus anima christi.
Praeterea, anima christi est nobilior quam intellectus agens alicujus alterius hominis. Sed intellectus agens non facit operationem suam mediante habitu aliquo. Ergo nec anima christi aliqua habituali scientia cognoscit.
Praeterea, vires naturales non exeunt in actum mediante aliquo habitu, sicut patet in calore ignis; similiter nec deus. Sed anima christi magis accedit ad dei similitudinem quam aliqua res creata. Ergo et ipsa non habet operationem cognitionis mediante aliquo habitu.
Sed contra, christus assumpsit integre naturam nostram. Sed de integritate naturae est intellectus possibilis. Ergo assumpsit intellectum possibilem.
Sed possibilis intellectus non intelligit perfecte nisi perficiatur aliquo habitu. Ergo cum christus perfecte intellexerit, in eo fuit habitualis scientia.
Praeterea, christus vere dormivit; nec tunc aliquid amisit eorum quae scivit. Cum ergo scientia dormientis sit scientia in habitu, videtur quod christus habuit habitualem scientiam.