Reportata parisiensia liber quartus.
Quaestio iv. utrem hoc sacramentum possit iterari?
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis
Quaestio ii. utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
Quaestio unica. utrum affinitas impediat matrimonium?
Quaestio v. utrum resurrectio fiat in instanti ?
Quaestio ii. utrum in deo sit justitia
Utrum homines damnati post judicium cruciabuntur illo igne infernali.
D. Thom. hic q. 1. et alii citati q. praecedent. Gerson. serm. de omnibus sanctis. Solo 4. d. 50. art. 4. Aegid. quodl. 2. q. 9. Abulen. in 25. Matth. q. 640. Coocius lib. 10. art. 8. Bellam. l . 2. de Purgat. cap. 10. et sequent. Enriq. lib. ult. cap. 25. Scot. in Oxon. hic quaest. 3.
Secundo quaero juxta hoc: Utrum homines damnati post resurrectionem punientur vel crucientur igne infernali? Videtur quod non, 6. Topic. cap. 9. Omnis passio magis facta magis abjicit a sub stantia. Sed corpora damnatorum patiuntur ab illo igne fortissima passione; igitur continue abjicitur aliquid de eorum substantia per continuam passionem, et sic tandem si multum paterentur a tali igne, possent totaliter consumi secundum substantiam, quia substantia eorum est finita; hoc est falsum, quia remanebunt in eis naturalia integra secundum Diony sium 4. de divin. nomin.
Item, si punirentur ab igne infernali, aut igitur ab illo ut immutante intentionaliter, aut realiter. Non intentionaliter, quia tunc corpus Beati posset pati tali passione intentionali, cum beatus habeat sensum optime dispositum, et sensus dispositus percipiat suum objectum sibi praesens, et sic maxime pateretur, sicut maxime patiuntur modo passione sensibili, et intentionaliter immutante sensum, ut patet videndo Solem per medium fenestrae vitreae, et hujusmodi, quod falsum est. Nec secundo modo, quia immutatio realis est per alterationem et transmutationem realem ad qualitatem realem similem; talis autem mutatio disponit immutatum ad corruptionem, quae non potest competere illis corporibus, quia tunc eorum poena non esset perpetua; igitur, etc.
Contra, Matth. 25. Ite maledicti in ignem oeternum, etc. Job. 20. luet omnia quae fecit, dicitur de damnato, nec tamen consumetur.