Ulterius. Videtur quod anima christi mediante aliquo habitu non cognoverit verbum. Ad cognitionem enim non requiritur aliud nisi ut cognoscibile cognoscenti uniatur. Sed verbum unitum est animae christi non mediante aliquo habitu.
Ergo cognovit verbum non per aliquem habitum.
Praeterea, habitus scientiae consistit ex speciebus, quae sunt similitudines rerum cognitarum.
Sed anima christi non videt verbum per aliquam similitudinem, sed per seipsum. Ergo non cognoscit ipsum per aliquem habitum creatum.
Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Igitur si cognoscit anima christi verbum mediante aliquo habitu, ille habitus, magis cognoscit verbum, et erit ei magis proximus quam anima christi; quod est inconveniens.
Sed contra, gloria correspondet gratiae. Sed in christo fuit habitus gratiae. Ergo et habitus gloriae.
Sed tota gloria consistit in visione verbi, ut dicit Augustinus. Ergo anima christi aliquo habitu cognoscit verbum.
Praeterea, ejusdem naturae est anima christi et anima nostra. Sed anima nostra non potest pertingere per naturalia sua ad videndum deum. Ergo nec anima christi; et ita oportet quod sit aliquid superadditum naturae, quo videt deum; ergo videt mediante aliquo habitu.