Ulterius. Videtur quod praeter hanc scientiam qua cognoscit res in verbo, non habeat aliam scientiam de rebus. Unius enim, et secundum idem, et respectu ejusdem, est tantum una perfectio.
Sed christus secundum humanam naturam habet cognitionem in verbo de rebus creatis. Ergo ipse secundum humanam naturam non habet earumdem rerum aliam cognitionem vel scientiam.
Praeterea, 1 corinth. 13, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Sed cognitio qua cognoscuntur res in verbo, est perfecta respectu alterius modi cognitionis rerum.
Ergo cum ipsa non est alia in christo cognitio.
Praeterea, propter hoc quod christus habet visionem comprehensoris, non ponitur in eo fides, quae est viatoris cognitio divinorum. Sed scientia rerum in verbo, est propria comprehensoris. Ergo cum ea non oportet ponere aliam cognitionem quae competit viatoribus.
Sed contra, cognitio matutina in Angelis, qua cognoscunt res in verbo, non excludit vespertinam, qua cognoscunt res in propria natura. Sed anima christi perfectior est in cognoscendo quam aliquis Angelus. Ergo et ipsa habet duas cognitiones.
Praeterea, plus distat a perfectione cognitionis in verbo cognitio sensitiva quam cognitio intellectiva in proprio genere. Sed cognitio in verbo non excludit in christo sensitivam cognitionem.
Ergo multo minus cognitionem rerum in proprio genere.