REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum anima separata possit intelligere quidditates rerum sibi prius habitualiter notas?
Henric. quodl. 5. quxst. 14. D. Thom. 1. p. q. 89. art. 5. et hic quaet. 2. art. 1. Abul. in 25. Matth, quaest. 580. Occham 4. quaest. 2. art. 1. Bellarm. lib. 2. de Purg. cap. 9. Conimbr. tract, de Anima separata disp. 3. art. 3.
Circa ultimum capitulum distinctionis quadragesimae quintae, quaero primo: Utrum anima separata a corpore posset intelligere quidditates rerum sibi prius habitualiter notas? Videtur quod non, quia sicut sensibilia ad sensum, ita phantasma ad intellectum, 3. de Anima, text. 39. Sed sensus non potest sentire nisi sensibilia: igitur nec intellectus intelligere nisi illa, quae relucent in phantasmate. Igitur cum in anima separata non sint phantasmata, cum illa sint in corpore, vel parte corporali, non poterit anima separata intelligere omnia, quae sibi prius erant actualiter nota, quando erat conjuncta.
Item, Philosophus 3. de Anima, text. 66. dicit quod intellectus corrumpitur quodam interiori corrupto, quia ipse secundum substantiam suam est incorruptibilis; igitur accipit ibi intellectum pro operatione intellectus, quae corrumpitur illo interiori corrupto. Nihil autem potest poni interius corruptum, ad cujus corruptionem sequitur corruptio operationis ejus, nisi intelligatur phantasma; igitur corrupta phantasia, vel non existente quocumque modo, non intelligeret anima; igitur quando est separata, non intelligit.
Item tertio, sicut nihil intelligit in nobis nisi intellectus possibilis, quia ipse est, quo est omnia pati, et quo intelligimus formaliter; sed intellectus possibilis non remanet in anima separata, quia est corruptibilis secundum Philosophum 3. de Anima text. 20. qui dicit quod intellectus passivus est corruptibilis: igitur, etc.
Contra 3. de Anima, text. 6. Anima est locus specierum non tota, sed intellectus; locus quidem salvat et conservat locatum; igitur anima separata per intellectum conservat species intelligibiles receptas quas habuit, quando fuit conjuncta, et si habet eas separata, ut conjuncta, potest uti eis ad intelligendum, sicut prius; igitur.
Item, secundum Boetium de Consolatione, prosa 5. Receptum est in recipiente per modum recipientis. Sed anima est incorruptibilis; igitur incorruptibiliter conservat species intelligibiles, et per consequens separata potest uti eis, sicut conjuncta, et ita intelligere.
Item tertio sic, Avicenna 6. Naturalium part. 1. cap. 6. concordans cnm illo Sap. 8. corpus quod corrumpitur, aggravat animam, dicit quod anima cum liberata fuerit ab hoc onere, multo purior et melior erit ad intelligendum quam prius; igitur, etc.