REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Probat et declarat clarissime animam separatam posse acquirere cognitionem tam abstractivam quam intuitivam, alias foret imperfectior lapide, de quo fuse agit 2. dist. 2. quaest. 10. et 11. ubi ista docte probantur contra D. Thomam.
Ad secundam quaestionem, qua quaeritur: Utrum anima separata possit acquirere aliquam notitiam sibi prius ignotorum, dico quod sic, tam de notitia abstractiva quam etiam intuitiva. Primo igitur videamus de notitia abstractiva, de qua sic ostendo: Activo et passivo approximatis necessario est actio; sed in anima separata activum et passivum sunt sufficienter approximata: igitur, etc
Hic tamen est opinio cujusdam Doctoris, qui ponit vilificationem animae et intellectus, quia dicit quod anima separata non potest acquirere notitiam prius ignotorum, ita quod intellectus separatus non potest immediate notitiam accipere a re extra, nisi mediante phantasmate, etc. vide in Summa 1. parte art. 89.
Haec autem opinio ponit vilificationem naturae intellectivae, sicut prima opinio de speciebus influxis, ponendo pluralitatem sine ratione. Responsio igitur istorum talis est, oportet esse convenientiam inter recipiens et receptum; sed species recepta in sensu, sive in organo phantasiae convenit cum re extra, et non convenit cum intellectu; immateriale enim est phantasma quodammodo; ergo intellectus separatus non poterit accipere immediate speciem a re existente extra, nec per consequens acquirere notitiam, cum non habeat intermediam phantasiam.
Sed haec ratio nihil valet, quia vel non concludit propositum, vel est ex quatuor terminis, unde bene sequitur sic dicendo: Omne receptum est conveniens recipienti; lapis non est conveniens intellectui; ergo non potest recipi in intellectu. Sed non sequitur, ergo lapis non potest causare speciem in intellectu agente praesente. Dico igitur quod lapis potest causare speciem agente praesente in intellectu separato, sicut mediante phantasmate. Si autem accipiatur alia major, scilicet quod recipiens debet habere aliquam convenientiam cum illo a quo recipit, tunc concedo aliquo modo, quia conveniunt in ratione activi et passivi, sive sicut patiens cum agente. Sed quando dicitur in majori, quod lapis non habet tantam convenientiam cum intellectu, sicut phantasma, nego, quia licet in ratione activi et passivi instrumentalis phantasma plus conveniat cum intellectu, quam res extra, non tamen in virtute activi, sive motivi principalis et passivi.
Et quando dicis quod phantasma est similius, quia immaterialius, quam res extra, quae est materialior, dico quod haec similitudo immaterialitatis magis impedit actionem et passionem, quam si esset dissimilitudo, quia actio et passio requirunt dissimilitudinem magis quam similitudinem. Sic igitur res extra potest causare speciem in intellectu separato sine phantasia intermedia, et per speciem fit similis rei extra, et ex hoc acquirere potest notitiam abstractivam.
Secundo declaro idem de notitia intuitiva, quod scilicet potest intellectus separatus hujusmodi notitiam acquirere a rebus extra, et facio talem rationem: Non est minus proportionata res ut existens est, intellectui separato, quam sit quidditas ejus. Unde isto modo credo quod omnium illorum, quae sunt sibi propinqua in proportionata distantia, potest intelligere, non autem illa quae sunt in distantia non proportionata intellectui separato. Et quidquid dicant hic Philosophi, istud tamen dicit Augustinus de cura agenda pro mortuis, ubi dicit quod animae mortuorum nesciunt ea quae fiunt pro eis ab aliis, nisi monstretur eis ab Angelis per velocitatem motus localis, vel per animas, quae veniunt de terra. Et istud, quidquid dicant Philosophi, dixit Joannes, Mat. 11. Tu es qui venturus es, ubi glossa: Missurus es Angelos adlimbos, etc. Si igitur res ut est existens, est proportionata intellectui separato, sicut quidditas, et quidditas cognitione abstractiva potest intelligi ab intellectu separato, ut dictum est; igitur res existens potest cognosci intuitive.
Ad argumenta principalia istius quaestionis. Ad primum, quando dicitur quod si anima separata potest acquirere notitiam prius ignotorum, ergo frustra uniretur corpori, quia forma est finis materiae, et operatio finis rei, dico quod illud fit frustra, quod caret omni fine, quia caret illo ad quod ordinatur: finis autem partium hominis, velin homine est esse totius. Unde si aliqua perfectio adveniat uni parti vel alii, tamen haec perfectio non est per se finis, sed tantum bonum, quod est perfectio totius, dicitur finis illius. Esto tamen quod bonum partis sit principalis finis, adhuc non sequitur quod sit frustra, quia finis ille intentus habetur per partes in talibus totis, nam intelligere et velle est per animam in homine, et iste est modus conveniens in talibus ut habeatur perfectio et finis totius per partem, sicut in aliis habetur perfectio totius.
Ad secundum, quando dicitur quod non transitur ab extremo ad extremum nisi per medium, et est fundamentalis ratio istorum, dico quod haec propositio non habet unitatem, nisi quando ille transitus est medium alicui virtuti, tunc enim non fit transitus ab extremo ad extremum sine medio; quando vero est medium uni virtuti, puta increatae, tunc non est necesse quod fiat transitus per medium. Unde, ut dixi superius, in quadam quaestione de resurrectione, * quod Deus potuit formare corpora alia quam prius, scilicet densiora, et tunc oportet cedere sibi invicem, etc. et quod erit motus localis in instanti virtute divina, et vacuum, etc. Sed dico quod motus localis potest esse in instanti, quia totum quod dicit Philosophus de motu a principio libri 4. de Physicorum, usque ad principium 5. ubi distinguit motum a mutatione, indifferenter verificatur de motu proprie dicto, et de mutatione, et tam de mutatione locali quam de motu locali, nam motus dicitur aequivoce de mutatione et de motu proprie dicto, et est quoddam commune utrique: sic igitur motus localis, id est, mutatio localis est in instanti. De aliis quae dixi supra in prima quaestione de resurrectione, scilicet de reunione, etc. non tangam modo. Sic ergo dico quod non potest esse transitus ab extremo in extremum, quin transeat per medium, ubi iste transitus est medium illi virtuti creatae: sed non sic est medium virtuti increatae, non enim sic est medium Deo sicut creaturae. Sicut enim Deus potest facere immediate de aceto vinum, et de pane carnes, sicut facit in Sacramento, sine alteratione intermedia, sic potest mutare localiter corpus de loco ad locum, non transeundo medium.
Ad propositum igitur dico, quod phantasma non est tale medium virtuti intellectivae quantum ad cognitionem intellectivam. Si enim phantasma fit agens, vel motivum ipsius intellectus possibilis, non erit nisi agens secundarium, et sicut instrumentum, sive medium instrumentale respectu intellectus, tunc arguo: Si ratio illa, per quam phantasma potest esse instrumentum in intelligendo aeque possit esse in aliquo alio, sicut in phantasmate, tunc illud poterit esse medium motivum intellectus sicut phantasma. Cum igitur ratio illa, per quam phantasma est medium motivum, sit ratio apprehensionis, et haec ratio potest aeque esse in objecto extra, sicut in phantasmate, igitur phantasma non est medium necessarium tali virtuti ad talem operationem. Unde credo quod modo intellectus agens abstrahit immediate a re extra, non a phantasmate, et forte semper ita est in omni cognitione intuitiva, et ideo licet sit possibile tale medium ad intelligendum, non tamen credo quod modo ita est. Cum enim illud medium ita se habet, quando est cognitio abstractiva, et quando est cognitio intuitiva; igitur cum phantasma sit medium de necessitate secundum istos, in cognitione abstractiva, erit medium in intuitiva aliud a phantasmate; unde oportet ponere in cognitione intuitiva ipsam rem esse medium. Ulterius dico quod phantasma non plus est medium in intelligendo quam res extra, imo est extremum, sicut lapis, licet quantum ad aliquid bene sit dissimile de re ipsa et de phantasmate, ab utroque tamen extremo movetur intellectus sine medio. Unde licet albedo vel rubor sint termini respectu dealbationis vel rubrificationis, neutrum tamen est medium respectu subjecti sui, et sic est in proposito.
Ad tertium, cum dicitur quod pari ratione habent animae separatae notitiam quorumdam prius ignotorum, sive possunt acquirere notitiam indifferenter illorum sicut aliorum, cum non requirant certam distantiam, dico quod requiriturdebita distantia in cognitione intuitiva.
Ad probationem. quando dicitur quod sicut intellectus non est in loco, ita non dependet a loco quantum ad cognitionem, dico quod licet non requiratur locus circumscriptive, requiritur tamen definitive certa et debita distantia. Unde secundum Philosophum intelligentia movens orbem, oportet quod sit, 8. Phys. text. 84. in dextera parte coeli, et 7. Physic. dicitur quod movens et motum oportet simul esse, vel mediate vel immediate; igitur habent unam simultatem priorem cum illis, ratione quorum sunt simul aliquo modo cum aliis sicut media.