REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum anima separata possit recordari proeteritorum, quae hic novit conjuncta ?
D. Bonav. 1. dist. 3. 2. p. art. 3. q. 1. et 4. d. 50. 1. p. art. 2. q. 23. Henr. quodl. 6 . g. 8. Greg. y. dist. 7. q 3. Mol. 1. p. q. 55. art. 2. dist. 2. m. 2. Scot. ire Oxon. hic q. 3. et 1. Met. q. 3. et 2.
Et videtur quod non, quia Philosophus libro de Me moria, non ponit memoriam nisi in parte sensitiva: sed memoria sensitiva non est in anima separata; igitur.
Item, idem dicit Damascenus 2. Sententiarum cap. 20. de memorativo.
Item, Philosophus 3. de Anima, esse est objectum intellectus, sed tale me non concernit aliquam differentiam temporis; igitur nec praeteritionem; non potest igitur recordari praeteritorum.
Item, si habet memoriam praeteritorum, igitur anima beata poterit lecordari peccatorum suorum hic commissorum. Consequentia patet, quia qua ratione anima recordatur de istis praeteritis, pari ratione de omnibus; sed consequens est inconveniens, quia sic beatus esset cum displicentia peccati, et per consequens cum tristitia. Consequentia haec patet, quia charitas viae non potest stare sine displicentia peccati, quamdiu recordatur actualiter illius; sed charitas patriae cum sit perfectior, est semper in actu recordationis; igitur semper erit ibi actualis memoria peccatorum; igitur habet propriam displicentiam et actualem, sive poenam perpetuam de recordatione peccatorum, eo quod semper dolet de peccatis commissis. Impossibile enim est habere memoriam actualem de peccato commisso habenti charitatem viae, nisi doleret: igitur multo fortius doleret habens charitatem patriae; et tunc sequitur quod ibi sit memoria et dolor, et per consequens non erit status beatus.
Et confirmatur per illud Isa iae 65. Non erit ibi memoria priorum. Contra, de divite et Lazaro, quando Abraham dixit diviti epuloni, Lucae 16. Fili recordare, quia recepisti bona in vita tua.
Item, super illud Psalmi 108. fiant filii ejus orphani; et 9. Confessionum ante medium, dicit Augustinus quod mortui habent memoriam nostri.
Item, si non habent memoriam peccatorum prius commissorum, pari ratione nec habent memoriam praeteritorum meritorum, nec mali habebunt memoriam praeteritorum malorum vel demeritorum: igitur mali non intelligerent se juste puniri, nec juste intelligerent sejuste praemiari, quod est contra Augustinum 20. de Civ. c. 15.
SHOLIUM I.
Esse in nobis memoriam, alioquin periret prudentia et politia. Rem totam declarat per septem certa, et unum dubium. Occasione accepta ventilat an sit danda memoria in parte sensitiva. Et pro parte negativa arguit quadrupliciter.
Respondeo praemittendo unum de memoria, cujus actus est recordari, an memoria sit in parte intellectiva? Secundo ex hoc patebit solutio quaestionis. Circa primum, dico quod experimur intellectionem praeteritorum in nobis, non solum eorum quae sunt praeterita, imo inquantum praeterita, alioquin intellectio, sive memoria praeteritorum non esset pars prudentiae contra Tullium, lib. 2. de Inventione. Similiter ex hoc sequitur, quod non esset justitia in parte intellectiva, quia nulla esset recordatio de meritis, nec de peccatis commissis, et sic nullus posset juste praemiari, nec juste puniri, quod, ut patet, est falsum.
Item, quando aliquid habet majorem rationem entitatis, habet et cognoscibilitatis; sed praeteritum habet magis rationem entitatis quam aliquod futurum, quia praeteritum est verum necessarium et determinatum: futura autem sunt vera, non necessaria, nec determinata, imo indeterminata. De futuris autem non solum necessariis, sed etiam contingentibus haberi potest cognitio a nobis, quia possumus ea opinari, vel conjer cturari: igitur veriori modo possumus habere notitiam de praeteritis.
Istam autem notitiam correspondentem actui de praeteritis voco recordari, cujus objectum est praeteritum secundum quod praeteritum est; sed non quodcumque objectum praeteritum est objectum memoriae, sive actus recordativi, sed tantum actus praeteritus recordantis, inquantum praeteritus est, dicitur principium et immediatum objectum memoriae. Posito enim quod cognoscam me esse natum, non tamen recordor nativitatis, et non est recordatio, quia actus nativitatis meae non occurrit memoriae, quia est objectum immediatum iatius recordationis. Ponatur autem per oppositum quod recorder te sedisse heri, non tamen modo cognoscam te, qui sedebas ratione actus praeteriti, scilicet, quia vidi te sedentem, est recordatio. Ex quo patet quod actus recordantis praeteriti secundum quod praeteritus est, est objectum recordationis.
Ex jam dictis sequuntur quatuor conclusiones. Prima est, quae sequitur ex hocquod quia objectum recordationis est actus praeteritus, ut praeteritus est, ideo potentia recordans, sive recordativa, habet actum post tempus, ita quod actus recordationis succedit objecto recordato, et ita recordatio fit necessario in tempore, et in quodam discursu et successione ab uno in aliud.
Secunda conclusio est, quod potentia recordans percipit tempus, quia alias non novisset praeteritum, ut praeteritum est, sed tantum praeteritam ipsum. Unde experimur quod non recordamur distincte de praeterito, nisi inquantum recordamur fluxum temporis medii.
Tertia conclusio est, quod necesse est ut objectum recordatum, quando est recordatum, non sit in se praesens, quia si esset in se praesens, tuno recordatio non esset praeteriti, ut est praeteritum, sed esset alicujus praesentis
Quarta conclusio est, quod oportet objectum, ipsum recordatum esse aliquo modo praesens potentiae recordanti, non autem in se, ut dictum est; igitur oportet quod sit praesens in sua specie. Sic igitur patet quod potentia recordativa est ipsius speciei primo, deinde ipsius actus, tertio ipsius objecti ad quod terminatur ille actus. Potentiam autem recordativam voco integratam ex pluribus potentiis, quae sufficit ad actum recordandi, sive sit una simplex potentia, sive integrata ex pluribus, pro quanto ad actum recordandi, non tantum sufficit actus memoriae, sed actus intelligentiae et phantasiae, ex quibus dependet perfectus actus recordandi, qui indiget tempore, et discursu, ut dictum est.
Ex hoc igitur quod recordari est praeteriti, ut praeteritum est, sequuntur quatuor conclusiones. Prima est, quod actus recordandi habet unum immediatum objectum, similiter habet aliud objectum mediatum, scilicet id quod est objectum actus recordati, qui transiit in objectum, quia secundum hoc est recordatum alicujus, secundum quod est actus terminati ad aliquod objectum recordatum.
Secunda conclusio sequitur ex quarta praecedente, ex quo enim in actu recordationis oportet habere speciem recordati, ut dictum est, necesse est objectum speciem imprimere in intellectu, dum manet actus, qui est proprium objectum recordationis immediatum.
Sequitur tertium, quod est mirabile, quod illud potest esse objectum recordationis in uno, quod non est in alio objectum proximum; nullus enim potest recordari ut objectum proximum et immediatum, nisi actum proprium. Alienum autem actum nullus potest recordari, nisi sit actus remotus, et quasi extrinsecus recordationis. Per alium enim actum non recordor te fuisse locutum, nisi quod recordor me te audivisse loquentem, sive quando tu loquebaris. Sed iste, qui loquebatur, recordatur se fuisse locutum per aliquem alium actum suum.
Quarta conclusio sequitur ex praedictis, quia potentia recordativa actus praeteriti potest recipere actum eumdem, dum est praesens illi potentiae. Ista propositio est probabilis. Sed forte negaretur hoc de ipsa potentia recordativa in homine, sicut et de alia potentia negatur in bruto, in quo non percipit actum.
Ex his videtur sequi quod sit dare memoriam intellectivam, et possunt esse adhuc duae rationes, quarum prima talis est: Duae sunt conditiones potentiae memorativae, sive recordativae, ut dictum est, scilicet quod potentia recordativa percipit tempus, ut est prius et posterius de sua formali ratione, et ita percipit quod tempus est numerus prioris et posterioris, sed talia, quae habent rationem prioris et posterioris, non cognoscuntur, sive non percipiuntur, nisi per collationem eorum cum motu perceptorum; numerus prioris et posterioris non videtur esse nisi in anima 4. Physic. text. 101.
Secunda conditio istius potentiae recordativae erat, quod immutatur ab actu recordato, dum est praesens; sed potentia sensitiva non percipit tempus, nec numerum, qui est prioris et posterioris, nec essentialiter immutatur ab actu memoriae sensitivae dum est, sed tantum ab objecto rememorato. Licet enim sensus superior possit recordari de actu sensus inferioris, non tamen potest recordari de actu suo dum est; nec sensus essentialiter superior, nec inferior potest recordari de aliquo actu, sive sui, sive alterius, ut actus praeteritus est, quia nullus actus potentiae sensitivae est reflexivus super se; nec superior sensus hoc potest, quia superior quinque sensibus, quia visio quae actu est colorati non est visibilis 2. de Anima, et ita est de actibus aliorum sensuum. Sic igitur cum ad intellectionem tantum pertineat actum proprium cognoscere, et conditiones ejus tanquam actu reflexo, ideo potentia recordativa, quae percipit tempus, tantum pertinet ad intellectum, et non ad aliquam potentiam sensitivam.
Item, per nullum actum brutorum animalium potest concludi recordatio praeteriti, ut praeteritum est, sed tantum cognoscunt praeteritum, quia omnes actus eorum praeteritos possunt recordari, sed non ut praeteriti sunt; inquantum enim in bruto fit deductio ex phantasmate alicujus, quod est praeteritum, licet non deducatur ut tale, sive ut praeteritum, statim movetur ad fugam, vel ad prosecutionem illius,
Sed forte dices quod formica post repositionem unius grani, iterum redit ad eumdem locum, unde acceperat illud granum; sed hoc non potest esse, nisi recordetur praeteriti, ut praeteritum est, scilicet inquantum phantasma, quod habuit de grano, deducit ad notitiam actus praeteriti, et hoc est recordari.
Similiter multa animalia habent actum vindicandi post illationem injuriae praeteritae: sed hoc non in quemcumque hominem, sed in certas et determinatas personas, a quibus injurie fuerunt eis illatae; sed hoc non potest esse, nisi recordentur praeteriti, ut praeteritum est: igitur, etc.
Similiter multa sunt animalia disciplinabilia, sicut patet ex 1. Metaph. text. 1. hoc autem non potest esse, nisi quia habent memoriam, nec memoriam disci plinabilem possunt habere, nisi quia recordantur praeteritorum, per quae disciplinatur: igitur potentia recordativa non est ponenda in parte intellectiva, sed magis in parte sensitiva.