Ulterius. Videtur quod cognoscat omnia ita limpide ut deus. Limpiditas enim visionis impeditur per obscuritatem potentiae videntis, aut ipsius medii. Sed in potentia intellectiva christi non est aliqua obscuritas, cum ejus anima sit speculum clarissimum et mundissimum; medium autem est idem in quo videt deus et ipsa anima christi, scilicet ipsa essentia divina. Ergo anima christi non minus limpide videt quam deus.
Praeterea, si deus magis limpide videt quam anima christi, limpiditas in infinitum limpiditatem excedit. Sed inter infinite distantia possunt esse infinita media. Ergo possunt esse infinitae creaturae magis limpide cognoscentes quam anima christi.
Praeterea, limpiditatis defectus in intelligendo contingit ex hoc quod virtus intellectiva non potest sufficienter supra rem intelligendam, sive contingat ex excellentia rei intelligendae, ad quam non pertingit intellectus; sive ex defectu ejus, quia intellectus agens non potest perfecte ei dare rationem intelligibilis; sicut sunt ea quae non habent esse perfectum, sicut tempus et motus. Sed anima christi sufficienter potest super omnem naturam creatam. Ergo omnia quae in verbo videt, videt in termino limpiditatis; ergo deus non magis limpide videt quam anima christi.
Sed contra, quanto visus est acutior, tanto visio limpidior. Sed visus divinus est in infinitum acutior et potentior in intelligendo quam visus animae christi. Ergo in infinitum limpidius videt.
Praeterea, major lux majorem visionis claritatem causat. Sed lux increata, qua videt deus, in infinitum est major quam lux creata intellectus christi. Ergo deus in infinitum limpidius videt.