Ulterius. Videtur quod anima christi non uno intuitu omnia videat quae in verbo cognoscit.
Quia, sicut dicit philosophus, scimus plura, intelligimus vero unum. Sed non videt anima christi aliqua in verbo nisi intelligendo.
Ergo non potest uno intuitu omnia videre.
Praeterea, anima christi in verbo videt omnia quae videt verbum. Sed verbum videt infinita.
Ergo et anima christi videt infinita. Si igitur simul actu omnia videret quae ibi videt, esset pertransire actu infinita; quod non contingit.
Praeterea, quantitas virtutis commensuratur operationi. Sed anima christi est finita. Ergo non potest in operationem infinitam, nec in infinitas operationes simul. Sed si omnia infinita videt simul anima christi diversis operationibus secundum diversa objecta, habet infinitas operationes simul. Si autem una operatione, habet infinitam operationem, quod est impossibile. Ergo non videt actu omnia simul quae videt in verbo.
Praeterea, Angeli beati non vident simul actu quidquid vident in verbo: unde et unus alium illuminat. Sed visio qua anima christi videt in verbo, est similis illi visioni. Ergo non omnia simul videt in verbo.
Sed contra, philosophus dicit, quod felicitas non consistit in habitu, sed in operatione. Sed christus est perfecte felix et beatus.
Ergo est in actu omnium eorum quae cognoscit.
Praeterea, quaecumque cognoscuntur, cognoscuntur vel habitu vel actu. Sed christus non videt per aliquem habitum specierum ea quae videt in verbo. Si ergo non videt actu, nullo modo cognoscit nisi in potentia.
Praeterea, quaecumque videntur in una specie simul videntur, sicut homo simul videt quantitatem et colorem. Sed omnia quae videt anima christi in verbo, videt in una essentia verbi quasi in una specie. Ergo anima christi omnia simul videt.