REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in punitione malorum concurrat misericordia cum justitia ?
Alens. 1. p. q. 39 n. 2. D. Bonav. hic art. 2. per totum. Rich. a. 2. q. 3. D. Thom. quaest. 2. a. 2. Argent. q. 1. a. 3. Bassol. quoest. 1. a. 3. Scot. in Oxon. hic quoest. 4.
Videtur quod non. Augustinus in libro 83. quaestionum, quaest. 3. Nullo sapiente auctore fit homo deterior; igitur multo magis Deo auctore, cum Deus major sit omni sapiente, non flet homo deterior. Sed qui addit malum malo, facit totum deterius, sicut addens bonum bono, facit totum melius, Topic. 3. ut igitur sit consummata justitia, videtur quod malum poenae debeat correspondere malo culpae sine misericordia.
Item quod non sit justitia in punitione malorum, quia secundum modum delicti est et plagarum modus, Deuter 25. Sed delictum non est aeternum: igiturnon est justitia, si sit aeterna punitio secundum plagarum modum, etc.
Item, justitia justi est ad correctionem, non ad condemnationem ipsius in Psalmo 140. Corripiet me justus in misericordia; et Philosophus dicit 3. Ethicorum, quod poenae sunt sicut medicinae malorum, non destructivae.
Item, quod non concurrat misericordia, videtur, quia Jacob. 2. dicitur fiet ei in judicium sine misericordia.
Item, Augustinus super Psal. 24. Universae vioe Domini misericordia et veritas.
Item, in Apocalypsi 18. dicit, quantum glorificavit se in deliciis, tantum date ei tormentum et luctum, etc.
Contra, in Psalmo 24. Universae vioe Domini misericordia et veritas; igitur nunquam erit justitia Dei sine misericordia, nec e converso.
Item, Cassiodorus super Psal. 50. dicit hoc expresse.
Item, Glossa super illud Psal. 10. Pluit super peccatores laqueos, etc. dicit quod sicut Deus est justus, sic et misericors, etc.