REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in Deo sit misericordia.
Alens. 1. r. q. 30. m. 1. D. Thom. 1. 2. q. 30. et hic q. 2. a. 1. Rich. a. 2. q. 1. Argent. q. 1. a. 4. Scot. in Ocon. hic q. 2.
Rursus juxta hoc quaero tertio: Utrum in Deo sit misericordia. Videtur quod non. Damascenus I. 2. cap. 13. justitia non differt a misericordia; sed in Deo nullum istorum est: igitur, etc.
Item, Deus quasdam miserias infligit ut paenas, et quaedam aliae permittuntur a Deo, ut culpae: sed si esset in eo misericordia, posset impedire hoc, quod non facit; igitur in Deo non est misericordia.
Contra, Psalm. 101. In multitudine misericordiae tuoe, etc.