Ulterius. Videtur quod hanc scientiam christus habuit minorem Angelis. Quia quanto intellectus est simplicior, tanto ejus naturalis scientia est major. Sed intellectus angelicus est simplicior quam anima christi: quia intellectus christi non excedit terminos humanae naturae, ultra quos est simplicitas intellectus angelici. Ergo intellectus angelicus habet majorem scientiam quam est scientia naturalis animae christi.
Praeterea, quanto intellectus est magis propinquus materiae, tanto est debilior in cognoscendo.
Sed intellectus christi, cum sit forma materialis corporis christi, est magis propinquus materiae quam angelicus. Ergo debilius cognoscit; et sic idem quod prius.
Praeterea, sicut dicit Isaac, ratio oritur in umbra intelligentiae. Intelligentiam autem vocat Angelum. Cum ergo christus habeat intellectum rationalem, videtur quod ejus scientia sit minor quam Angelorum.
Sed contra, Hebr. 2 dicitur, quod christus minoratus est ab Angelis solum propter passionem.
Ergo scientiam habet eis potiorem.
Praeterea, sicut dicit dionysius, ipse christus secundum quod homo, docet Angelos. Ergo majorem scientiam habet quam illi.