Ulterius. Videtur quod christus non habuit scientiam per modum collationis. Quia, sicut dicit Damascenus, in christo non inquirimus consilium neque electionem.
Sed haec pertinent ad collationem practicam. Ergo eadem ratione non fuit in eo collatio quantum ad speculativam.
Praeterea, discursus rationis opponitur deiformitati.
Sed anima christi tota fuit deiformis. Ergo non habet scientiam collativam.
Praeterea, discursus rationis, ut dicit Isaac, contingit ex hoc quod habet lumen obumbratum.
Sed in anima christi nulla fuit obumbratio nec obscuritas. Ergo nec habuit scientiam per modum collationis.
Sed contra, christus assumpsit omnia naturalis quae consequuntur naturam humanam. Ergo assumpsit rationem. Sed rationis actus est inquirere et conferre. Ergo ipse habuit scientiam collativam.
Praeterea, opponere et respondere pertinent ad scientiam collativam. Sed christus exercuit officium opponentis et respondentis, ut dicitur Luc. 2. Ergo ipse habuit scientiam collativam.