Ulterius. Videtur quod per plures habitus haec scientia divisa fuerit. Quia scientia sua fuit univoca scientiae nostrae. Sed nostra scientia est de omnibus quae christus scivit, per plures habitus.
Ergo et scientia christi.
Praeterea, sicut dicit philosophus, scientiae secantur sicut et res.
Sed christus habuit scientiam de diversis rebus.
Ergo habuit diversos habitus scientiarum.
Praeterea, scientiae dividuntur secundum diversas rationes cognoscendi. Sed quantum ad hanc scientiam pertinet, ipse non eadem specie sive ratione omnia cognovit, sed pluribus. Ergo non habuit unum tantum habitum scientiae, sed plures.
Sed contra, scientia christi fuit perfectissima, sed scientia quanto magis est una, tanto magis est perfecta, ut patet per dionysium, et per librum de causis.
Ergo magis scivit omnia per unum habitum.
Praeterea, scientia regitiva plurium artium non diversificatur per illas artes, sed est unus habitus; sicut patet de militari respectu omnium scientiarum quae sub ea sunt. Sed scientia christi fuit regitiva, et quasi architectonica, respectu omnium humanarum scientiarum. Ergo ipse per unum habitum omnia scivit quae ad hanc scientiam pertinent.