Ulterius. Videtur quod in ista scientia profecerit.
Hebr. 5, 8: didicit ex iis quae passus est, obedientiam. Sed discere est in scientia proficere.
Ergo in scientia profecit.
Praeterea, non proficere in his quae quis proficere potest, est magnus defectus. Sed in omni scientia qua quis non omnia scit, potest proficere.
Ergo cum christus secundum hanc scientiam non omnia sciverit, videtur quod potuerit proficere, et ita profecerit in ea.
Praeterea, intellectus agens in ipso abstrahebat species a phantasmatibus; et hic est actus ejus, alias frustra assumpsisset eum. Sed species abstracta a phantasmatibus recipitur in intellectu possibili. Ergo semper in christo plures species recipiebantur in intellectu possibili ejus. Ergo proficiebat in scientia.
Praeterea, hoc patet per auctoritatem Ambrosii superius inductam.
Sed contra, Damascenus dicit: qui dicunt christum proficere sapientia et gratia, ut additamentum suscipientem, non eam quae secundum hypostasim est, unionem venerantur.
Sed illa unio omnino veneranda est. Ergo non debemus dicere, quod in scientia profecerit.