Ulterius. Videtur quod ab Angelis quantum ad hanc scientiam accepit. Dionysius enim dicit: per Angelos videmus eum sub paternis legibus ordinatum. Sed quod ordinatur, aliquid ab ordinante accipit. Ergo christus aliquid ab Angelis accepit.
Praeterea, Luc. 22, 43, dicitur, quod apparuit Angelus domini confortans eum. Sed confortatus accipit aliquid a confortante. Ergo et christus ab Angelo.
Praeterea, christus, dum fuit in terra, voluit subdi legalibus ordinationibus, factus sub lege, Galat. 4. Sed legalis observantia est minoris dignitatis quam caelestis hierarchia. Ergo et ordini caelestis hierarchiae subdi debuit. Haec autem est lex caelestis hierarchiae ut homines ab Angelis suscipiant, ut dicit dionysius.
Ergo ipse ab Angelis suscepit.
Praeterea, corpus ejus impressionem suscepit a corporibus caelestibus. Ergo pari ratione anima a spiritibus caelestibus.
Sed contra, superioris non est ab inferiori recipere.
Sed christus etiam secundum humanam naturam Angelis superior fuit, et caput, ut supra dictum est, dist. 13, quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 2.
Ergo ab eis non recepit.
Praeterea, quod immediate accipit a verbo non habet necesse ab Angelis accipere. Sed anima christi immediate accipit a verbo sibi unito. Ergo non recipit ab Angelis.