REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Judicium generale omnium sit futurum ?
Alens. 3. p. q. 25. m. 4. D. Thom. 3. p. q. 59. art. 5. et hic q. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 3. Rich. art. 1. q. 1. Durand. q. 1. Suar. 3. p. tum. 2. d. 53. sed. 1. late Goccius tom. 2. lib. 10. art. 5. Scot. in Oxon. hic q. 1.
Videtur quod non, Joan. 12. Nunc judicium est mundi; igitur non oportet ponere futurum judicium.
Item, Nahum primo capite: Non judicabit Dominus bis in idipsum.
Item, sicut dicit Augustinus in quadam epistola, ad Hesychium: In quo quem invenit ultimus dies ejus, in eo inveniet eum ultimus dies saeculi.
Item confirmatur hoc, quoniam sententia datur ante executionem, eo quod judicium praecedit sententiam; sed modo sunt plures damnati, et aliqui sunt modo beati; ergo si debet esse generale judicium omnium, saltem isti habebunt executionem judicii ante judicium, quod videtur esse inconveniens.
Item, Psalm. 1. Non resurgent impii in judicio; ergo non erit judicium generale, quia non erit quantum ad illos.
Item, Matth. 19. Sedebitis vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel; igitur non judicabuntur Apostoli, et sic non erit generale judicium.
Contra, Augustinus 20. de Civit. Dei. Vide ibi auctoritatem.