REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Posita varia acceptione et definitione judicii, docet illud esse futurum, non tamen posse probari atione (quia nec resurrectio sic probari potest, ut dictum est d. 43. q. 2. ), sed fide habetur ex sacra Scriptura, ut Matth. 11. et 12. 1. Thess. 2. 1. Pet. 3. et ex Symbolis. Vide loca patrum apud Coccium.
Respondeo, ubi primo declaro, quid sit judicium. Dicitur autem judicium, quicumque actus cognoscendus certus, et sic sensus potest judicare. Proprie tamen dicitur judicium, actus qui est cognitio intellectiva, et certa apprehensio de principio complexo. Sed magis proprie dicitur judicium de conclusione demonstrata, cujus judicium pendet ex principiis. Adhuc autem magis proprie dicitur de conclusione practica, quam de conclusione speculativa. Unde judicium practicum ordinatur ad justitiam, et est circa agibilia magis quam circa speculabilia.
Item in speciali non sunt istae leges praecisae, sicut de prosequendis et fugiendis, appetendo bonum, et vitando malum. Sed magis alliciuntur homines ad prosequendum bonum commodi spe boni promissi, et arcentur ab inhonesto, timore poenae, secundum Augustinum 83. quaest, q. 30. et sic propter bonum commodi alliciuntur homines ad bonum honestum, et propter malum poenae retrahuntur ab inhonesto, et ideo leges honestae ordinatae sunt, et designata praemia pro bonis, et punitiones pro malis. Unde magis proprie debet dici judicium de lege punitiva, vel privativa applicando ad effectum, quam de aliqua alia lege practici. Licet enim omne dictamen intellectus practici sit judicium, tamen judicium secundum quod pertinet ad Judicem, magis datur de poenis et praemiis, quam illa judicia, quae pertinent ad honestum, de quo magis est consilium, quam lex, vel praeceptum, nisi de tali bono honesto sit certa lex data in aliquibus casibus.
Sed adhuc nec de istis est proprie judicium, eo quod quilibet indifferenter potest judicare hoc esse faciendum, sive puniendum, sive praemiandum: et ideo in speciali ad judicium pertinet, sive requiritur auctoritas. Unde dicitur quod judicium proprie sumptum est efficax determinatio paenae, vel praemii, correspondens merito a Judice habente auctoritatem determinandi vel imperandi. Ista autem determinatio non solum debet esse ab intellectu practico dictante, sed per actum voluntatis complacentis, debet poena infligi, vel praemium reddi; sed velle imperando non competit nisi habenti auctoritatem; et ideo addendum est in descriptione Judicii, quod sit determinatio efficax ratione voluntatis imperantis. Similiter loco deter
minandi ponatur imperandi, quia determinare per intellectum est praeambulum ad actum imperandi, et sic patet quod judicium est imperium efficax voluntatis alicujus habentis auctoritatem ad reddendum praemia pro meritis, et infligendum poenas pro malis; et secundum hoc est futurum generale judicium.
Istud autem Judicium probari non potest, sicut nec resurrectio, per rationes naturales, sed est articulus fidei, et ideo non est demonstrabilis. Attamen sunt rationes congruae: congruentia enim est, ut fiat segregatio bonorum a malis. Unde Augustinus super Psal. 54. (et legitur in triduo ante Pascha) assignat duas rationes quare malus est cum bono. Una est, ut bonus inde exerceatur; alia, ut malus convertatur. Unde hoc dictat ratio naturalis, quia communicatio boni cum malo non debet esse in convivendo, nisi propter bonum, quod inde potest sequi. Sed nulla praedictarum rationum erit in alia vita, ubi nullus bonus exercitatur, nec convertitur aliquis malus: igitur ibi erit judicium discretivum malorum a bonis, et rationabile est ut ab invicem segregentur, est hoc fiet per imperium efficax habentis auctoritatem.
Secunda ratio, vel congruentia est in secretis Dei judiciis, quibus judicatur personae singulares in hac vita, et est ibi justitia; et judicium. Sed non relucet hic talis justitia manifeste, nec rectitudo divini judicii, propter quod clamat Apostolus Rom. 11. O quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Rationabile igitur est quod Deus ostendat in communi judicio sua judicia esse justa, ut judicia ista particularia de quolibet manifestentur ibidem.
Tertia ratio vel congruentia est, quia sicut res sunt a Deo, ita reducuntur ad eum praecipue creaturae intellectuales; sed praeter opus, quod correspondet gubernationi, quo producuntur res in singulari suis temporibus, de quo dicitur Joan. 5. Pater meus usque modo operatur, et ego operor, fuit universalis productio in principio; ita convenit, ut praeter particularia judicia sit unum judicium generale, quo omnes homines generaliter reducantur in finem generalem. Igitur fiet istud judicium, sive segregatio universalis, seu judicium discretivum, ut boni ad Deum reducantur, et mali poenis, quas meruerunt, deputentur.