REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Apostoli et professores voluntariae paupertatis non judicabuntur, sed sedebunt cum Christo judicantes. Ita August. 20. Civit. 5. et ep. 89. c. 4. Beda serm, de natali S. Bened. Hieron. ep. 18. In quo autem constet haec sessio et judicatio, varie explicatur. Vide in Oxon. schol. hic n. 8. Ut incertum relinquit cum Aug. 20. Civit. 1. quamdiu durabit judicium; verisimilius est, quod disceptatio erit sensibilis, est sic in tempore, sed brevissimo, juxta id Malachiae 3. Ero testis velox maledicis adulteris, etc. Locum judicii esse vallem Josaphat, tenet communis (licet sit incertum) ex Joel. 3. Adducam omnes gentes in vallem Josaphat. Doctor ait id tantum esse quoad malos, quia boni recipientur in aera obviam Christo, 1. Thess. 4. Omnium merita et demerita esse propalanda, tenet communis cum Anselm. lib. de similitud. est in Elucidario. Aug. lib. medit. cap. 4. Hug. Vict. 3. de Anima cap. 23. colligitur ex Matth. 25.
Apoc. 20. Daniel. 7. et 1. ad Cor. 4. An vero haec omnia in speciali singulis apparebunt, certum non est, et forte impossibile est. Vide Doct. in Oxon. hic n. 6. ubi explicat varios modos, quibus dici possit omnia facta propalanda. Non resolvit an sententia erit vocalis videtur quod singulorum sententiae mentaliter tantum ferentur, et hoc in instanti fieri potest; generalis tamen sententia feretur vocaliter, ut vult Anselm. in Elucidario.
Sed contra hoc sic potest argui, quia si omnium erit generale judicium, igitur omnes sunt judicandi, quod est contra Gregorium, Moralium 26. et allegatur a Magistro in littera; sic enim totum collegium bonorum, scilicet boni Angelicum bonis hominibus, et totum collegium malorum, mali Angeli cum malis hominibus, separabuntur ab invicem, et isti ab illis.
Respondeo quod in judicio erit unum praemium remotius, quod erit innotescentiacausae, superqua feretur judicium; et quoad istud non omnes judicabuntur, quia non Angeli boni nec mali, nec innocentes, nec pueri, qui baptizati decesserunt, sed tantum judicabuntur mediocriter boni, et mediocriter mali in fide, quia quantum ad istos fiet innotescentia causae. Sicut enim causa ante innotescentiam, et ante istud judicium non erat de omnibus nota, quia non de mediocriter malis, ita nec sententia erat de eis nota omnibus, tamen sententia erit tunc omnium, prout omnes boni eligentur ad aulam, et alii scilicet maliconjicientur in carcerem. Et ista sententia proferetur, quando dicetur bonis: Venite benedicti patris mei, etc Et quantum ad malos: Ite, maledicti, etc
Quantum igitur ad discussionem erit tunc judicium generale, et sic venient boni ad collegium bonorum, ubi accrescet gaudium Angelis bonis et hominibus et gloria, ex hoc quod tunc erit civitas integra, et damnatis accrescet poena, ex hoc quod tunc carcer erit plenus. Ex isto apparet quod istud judicium non erit tantum reprobativum, sed condemnativum et punitivum, nec tantum approbativum, sed retributivum: nam retributivum erit quoad bonos, et punitivum quoad malos. Tamen apud homines non fiunt judicia nisi ad condemnationem nocentis et rei, et ad excusationem innocentis. Sed in illo generali judicio plus flet; non enim tantum ad excusationem innocentis, et ad approbationem boni, sed ad praemiationem, sive retributionem justi; et e contra de judicio mali.
Ex hoc apparet secundo quoddam aliud, scilicet quantum protendetur illud judicium; cum enim illa causa, sive justitia, innotescat omnibus, oportet quod, si judicium innitatur justitiae, appareat causa per discussionem. Si autem singuli discuterentur quantum ad conscientias singulas, tunc requireretur magnum tempus ad istud judicium. Sed hoc judicium flet celeritate mirabili secundum Augustinum 29. de Civit, cap. 15. ubi dicit quod cuilibet conscientiae erit nota culpa, et erit ipsa conscientia accusans. Celeritas autem, vel velocitas est differentia temporis. Ponamus igitur quod illud judicium protendatur per mediam horam, tunc non possent discuti conscientiae singulorum: imo si quilibet debet de quolibet agnoscere, oportet judicium protendere plus quam per annum. Et ideo oportet dicere, vel quod judicium fiat quadam celeritate successiva, vel quod successive merita omnia, vel demerita cognoscantur ab omnibus, vel in speciali, vel saltem in universali. Vel oportet dicere, quod omnes cognoscant de omnibus in uno instanti virtute divina, vel quod saltem in universali cognoscantur ab omnibus, quod omnes remanentes in terra sint mali, omnes illi qui rapientur in aere, cognoscantur esse boni, et quando eis dicetur illud Matth. 25. Venite benedicti pa tris mei, tu ac illa disceptatio non erit tantum in generali.
Sed quid est quod dicitur in Daniele c. 7. libri aperti sunt ei, et antiquus dierum sedit, etc. Respondeo libri aperti sunt, id est, conscientiae nudae erunt, secundum quod dicit Apostolus Apoc. 20. Vel si hoc non placet, potest dici quod libri aperti sunt sibi, scilicet Judici, vel quod aperti sunt cuilibet secundum aliquem modum quatuor praedictorum. Istud dictum sit de mora.
Sed quid erit, et quomodo de disceptatione judicii, quod est secundum principale. De hoc dicit Magister in littera, quod illis existentibus in terra, et aliis in aere potest fieri et vocaliter et mentaliter, ita quod vox sit immutativa localiter, vel quod mentaliter moveat. Potest enim fieri quod Deus immutet aures omnium, vel aliter quod Deus, qui est Judex, immutet mentes omnium, ita quod cuilibet bono sit impressum pro se, et pro omnibus bonis, vos fecistis hoc, et hoc pro me, et cuilibet malo sit impressum pro se et pro sociis, vos non fecistis hoc et hoc pro me, etc. sicut habetur Mat. 25. Et sicut dictum est de disceptatione prima, quod potest fieri vocaliter vel mentaliter, ita potest dici de sententia lata, quod potest fieri sic, vel aliter.
Sed de ubi judicii aliqui dicunt quod erit in valle Josaphat, sed hoc non est adeo certum, neque videtur verosimile, ut trahantur omnes de omnibus terrae partibus, usque ad vallem illam, quia sufficit quod sciant ubi erit judicium suum, et ita mali ex quocumque loco cito descendent in Infernum, quia omnes partes circumferentiae aequaliter distant a centro, etc. Neque enim boni tunc descendent in terram, sed potius pervenient forte ad locum aeris, ubi Christus evanuit ab oculis discipulorum in Ascensione sua, vel ad locum ubi se transfiguravit coram discipulis ostensurus gloriam futuram. Forte tamen aliqui mali erunt in valle Josaphat, et in locis, qui sunt in circuitu; non enim possent in valle illa esse omnes mali.
Ad primum, quando dicitur quod nunc judicium est mundi, dico quod nunc judicium est mundi, scilicet, liberans mundum in morte de manu diaboli, qui erat princeps mundi, de quo sequitur, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, quia usque ad mortem Christi injuste de tinebat homines, et ideo juste amisit potestatem hominis.
Ad aliud, quando dicitur quod Deus bis judicaret homines, etc dico quod ad eumdem finem non fertur bis sententia propter idem peccatum vel factum; sed ista persona dupliciter potest accipi, vel ut est singularis persona, et sic primo fertur judicium, sive Deus judicat merita istius, ut sunt istius personae singularis. Secundo potest ista persona accipi, ut est pars talis collegii, et sic secundo judicio adscribit eum tali societati, et sic non est inconveniens quod sit duplex judicium circa eamdem personam ad diversos fines Et quod dicit Augustinus in epistola ad Hesychium, dico quod verum est, quod ultimo die vitae cujuslibet erit judicium, ut est singularis personae, non tamen erit adscriptus societati vel collegio, cui adscribitur per sententiam in judicio generali.
Ad aliud, quando dicitur, non resurgent impii in judicio, verum est, de resurrectione ad vitam et ad collegium justorum, ut dicitur.
Ad aliud quando dicitur, quod duodecim Apostoli sedebunt judicantes tantum duodecim tribus Israel, et si tantum duodecim, ubi judicabitur tribus Levi? Respondeo quod per illos datur intelligi universitas salvandorum, sicut per duodecim judicantes universitas salvandorum, et ita erit omnium Judicium generale.