REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Christus in forma suae humanitatis judicabit ?
D. Thom. in addit. quoest. 90. art. 2. et hic q. 1. art. 2. D. Bonavent. art. 1. quaest. 1. Richard. art. 1. quaest. 2. Argent. quoest. 1. art. 1. So tus quaest. 2. art. Suarez 3. part. tom. 2. d. 57. secd. 9. Scot. in Oxon. hic q. 1.
Videtur quod non, quia Christus secundum hanc formam frater noster est, non dominus; igitur non erit Judex secundum formam servi.
Item, Augustinus super Joan. tract. 22. et ponitur in littera, Christus secundum quod Deus, sive Christo secundum formam Dei, competit judicare animas, et secundum formam servi corpora etiam suscitare: Per Verbum, inquit, Filium Dei fit animarum resurrectio, per Verbum factum in carne filium hominis, fit corporum resuscitatio.
Item, si Christus judicaret in forma hominis, igitur aut in forma hominis gloriosi, aut non gloriosi; sed non primo modo, quia sic mali, et judicati laetarentur, quod solis beatis est datum; nec judicabit in forma hominis non gloriosi, quia Christus venit ad judicium cum potestate magna, quod pertinet ad gloriam; igitur nullo modo Christus judicabit in forma hominis, sive servi.
Contra, Joannis 5. Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
Item, Job 36. Causa tua quasi impii judicata est ( scilicet a Pilato, ut exponit glossa), ideo judicium causamque suscipias, scilicet, ut causam judices: igitur in forma hominis Christus debet judicare.