REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum motus corporum coelestium cessabit tempore judicii, vel post.
D. Thom. in addit. quoest. 90. art. 2. et hic q. 2. art. 2. D. Bonav. art. 2. q. 2. Durand. q. 3. Argent. q. 1. art. 3. Suar. 3. p. tom. 2. d. 5. sect. 3. Scot. in Oxon. hic q. 2. et 5. Met. q. 3. et 10. et 4. Physic. q. 15. et 17. et 2. d. 2. q. 21.
Videtur quod non. Genesis primo: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut dividant diem ac noctem, et hic est finis luminarium. Si igitur motus coelorum vel corporum coelestium quiesceret, sive cessaret, frustra essent.
Item, Genes. 8. Cunctis diebus vitae hominis frigus, et oestas : sed hoc non est nisi per motum ascensus et descensus Solis in sphaera sua; igitur non cessabit aliquando.
Item, 9. Metaphys. text. 17. dicit Philosophus quod semper aget Sol, nec timendum est quod aliquando stet. Similiter 2. de Coelo et mundo text. 2. dicitur quod coelum nunquam fatigabitur in movendo. Ex hoc arguitur sic: Illud movens quod nunquam fatigatur in movendo, semper movet; sed coelum est hujusmodi secundum Philosophum; igitur, etc.
Item, nulla perfectio tolletur elementis in mundi innovatione; igitur multo minus tolletur in corporibus coelestibus; sed motus circularis est de perfectione corporis coelestis, de Coelo et mundo, text. 18. igitur nunquam cessabit.
Item, nihil naturale tolletur corporibus remanentibus: sed motus coelestium corporum est eis naturale: nullum enim violentum est perpetuum secundum Philosophum Primo 2. de coelo et mundo, text. 15 sed motus colestis est perpetuus, ibidem; ergo.
Contra, Magister in littera exponens illud Isaiae. 6. Non erit tibi amplius Sol, scilicet ad lucendum per idem, nec splendor Lunoe illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam.
Item, Isidorus in lib. 4. Etymol. c. 5. addit ad hoc, exponens illud verbum Isaiae, et dicit sic: Creaturae post judicium laboris sui mercedem suscipient. Unde Propheta dicit Isaioe 30. lucebit septempliciter, et subdit Isidorus, non veniet ad occasum, nec Sol, nec Luna, sed in ordine quo creati sunt, stabunt, scilicet Sol in capite Orientis, et Luna in Occidente recte ei opposita.