REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia, quae videtur D. Thom. ait Christum judicaturum, qua homo. Ponit etiam quod judicandi non videbunt Deum, quia non possent non gaudere. Rejicit Doctor breviter utramque, quia Christus, qua homo,
non est Juder principalis; et potest videri essentia divina sine amore ejus, de potentia Dei, de quo l. d. 1. q. 4. et collat. 15. 16. et 17.
Ad primam quaestionem dicitur quod Christus judicabit in forma servi, sive hominis. Secundo dicunt quod Christus in illa forma omnibus apparebit. Tertio quod non apparebit omnibus secundum formam deitatis, quia non nisi Beatis. De primo assignatur duplex ratio, prima est, quia secundum formam hominis Christus est Dominus omnium, et Redemptor omnium. Si igitur Christus ut homo, est Dominus et Redemptor, ei competit judicare secundum quod homo, et ideo Apostolus di cit, Rom. 14. quod Christus resurrexit, ut dominetur vivorum et mortuorum; Do mino autem, ut dictum est, congruit judicare: igitur, etc.
Item, judicium est secundum illam formam, sive per illud per quod aperitur regnum coelorum, vel clauditur: sed per Christum, ut Redemptor est. Janua est nobis aperta, scilicet per Passionem, et hoc est secundum formam hominis: igitur, etc.
Secunda conclusio est, quod in illa forma servi videbitur ab omnibus judicatis, non tamen in forma deitatis: quod autem in forma hominis, apparet per illud, Apoc. 1 Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
Quod autem non in forma deitatis, probatur, quia nullus damnandus, vel judicandus videbit eum in sua beatitudine: sed deitas non potest videri sine gaudio beatitudinis, et gloria; igitur, etc Minor probatur, quod est ratio formaliter essendi tale, nunquam potest esse nisi tale, ut albedo non potest esse nisi albedo, quae est formalis ratio albi, licet participans illam rationem formalem, ut album posset aliquando non esse tale. Sed deitas est per essentiam beata, et bonitas Dei per essentiam est ratio formalis delectandi, eo quod est ratio formalis appetibilitatis, quae nullo modo potest non esse appetibilis, vel non delectabilis; igitur non apparebit Christus in judicio secundum formam deitatis, sed tantum sub forma humanitatis. Similiter praedicta minor probatur per illud Joannis 17. Hoec est vita oeterna, ut cognoscant te verum Deum; igitur non apparebit judicandis ut Deus.
De primo aliquid dicitur hic expresse, et aliquid est dubium, et imperfecte dictum. Aliud enim est dicere, quod Christus in forma hominis judicabit, et aliud quod secundum formam hominis judicabit, quia intelligendo primo modo, omnia opera deitatis competunt Christo; non enim falsa est ista: Christus in forma hominis creat, et in forma hominis est media persona in Trinitate. Unde est sensus; Christus, qui est in forma hominis, judicat vel creat: et secundum hunc sensum quaestio est irrationabilis, et nihil est quaerere. Sed intellectus quaestionis est: Utrum Christus secundum naturam humanam, sive secundum formam servi judicabit, ita quod natura sit ratio exercendi tale judicium. Unde rationes adductae, quod Christus judicabit in forma servi, non arguunt, nec concludunt propositum et intentionem quaestionis, nisi primo modo quaestio intelligatur.
Si autem quaestio intelligatur secundo modo, id est, sub sensu sub quo proponitur, quod scilicet forma humanitatis sit ratio judicandi, tunc de hoc nihil concludunt rationes adductae. Ratio enim prima est ad oppositum, quia solum illi et secundum illud competit judicare, secundum quod habet auctoritatem imperandi, sive imperium efficax praemiandi vel puniendi, dando praemium correspondens merito, et infligendo poenam correspondentem demerito; sed Christus secundum naturam humanam non habet auctoritatem imperandi praemium Beato, imperio efficaci, quia solus talis debet habere, vel habet auctoritatem, qui potest facere, ut imperium mandetur executioni effective. Anima autem Christi non potest effective facere quemcumque beatum, nec quod aliqua anima videat Deum, et sic non habet auctoritatem imprimendi visionem beatam imperio efficaci: quantumcumque enim anima Christi habeat de dominio post judicium, vel ante, hoc non est nisi per participationem quamdam, et meritorie.
Similiter illa ratio de introductione ad regnum, et de apertione januae, quae fit mediante passione Redemptoris, et secundum formam humanitatis, hoc est ratione meriti, sednon per imperium efficax: igitur Christus non judicabit secundum formam humanitatis.
Tertia ratio de forma deitatis non concludit, quando dicitur quod non possunt videre Deum, quin gaudeant ( eo quod Deus est essentialiter beatus ), dico quod ista propositio, qua dicitur, quando duae res, sive realitates distinctae absolute sunt in aliquo, Deus potest separare unum ab alio, vera est, et omnes Theologi eam concorditer concederent, licet non concederent eam Philosophi, qui posuerunt necessitatem in causis secundis respectu suorum effectuum. Cum ergo visio et fruitio, sive gaudium vel delectatio, sint duo et diversa simpliciter et absolute, sine contradictione potest visio separari a fruitione, sive delectatione et gaudio, ita quod videns non gaudebit, nec tristabitur, ita quod Deus potest suspendere gaudium vel tristitiam a visione suae essentiae, et potest se offerre, ut delectabile simpliciter, vel ut tristabile isti damnando.
Ad rationem igitur eorum dicendum, quod etsi non potest divina essentia non esse delectabilis, tamen potest esse, ut non causet actum secundum delectationis, sicut prius potest esse sine posteriori; ignis enim, etsi non potest esse non calidus, potest tamen esse non calefactivus actualiter.
Ad aliud de Joanne: Hoec est vita oeterna, etc. dico quod secundum Philosophum 12. Metaphy. text. 39. actus intellectus est vita, et videre Deum est vita, et quaelibet actio intellectualis est vita, et si est vita perpetua, est aeterna.
Et si dicas, hoec est vita aeterna, hoc est, beatitudo, concedo; sed diligere Deum ita est beatitudo, sicut intelligere vel cognoscere, sive videre, et tunc ratio nihil facit pro eis; igitur sicut tu glossas, videndo te, similiter ita glosso ego: Hoec est vita oeterna, ut cognoscant te, id est, diligendo te, et ad litteram ita debet exponi Evangelium, nec est extorta expositio secundum hoc, magis quam secundum illud, quod tu dicis.