REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio: Christum secundum naturam humanam nonjudieaturum principaliter, sed bene instrumentaliter, seu commissarie, excellenter; et explicat in quo stat haec excellentia, nulli purae creaturae competens.
Dico igitur quod secundum naturam agere est esse principium actionis secundum naturam; igitur similiter judicare secundum humanam naturam, est humanam naturam esse principium istius actionis, quae est judicare. Accipiendo igitur judicare pro actu primo, ad quod sequitur determinare imperio efficaci, id est, ad quod imperium sequitur effectus beatitudinis, hoc non convenit sibi secundum naturam humanam, ut servi, sed tantum secundum naturam deitatis, quantumcumque anima Christi esset gloriosa. Imo si anima Christi esset tota creatura, non posset esse causa effectiva, ut determinata creatura, vel aliqua anima videat essentiam divinam. ut dicat imperando, sis beatus; nec potest habere imperium, quo sequatur imperatum efficaciter.
Si autem loquamur de judicare pro determinare per intellectum, et pro imperio efficaci, non tamen efficaci illius naturae, qua imperet, sed illius personae, cujus est anima principium conjunctum illi personae, id est, Verbo, sic convenit Christo judicare secundum animam, sive secundum formam humanitatis, ita quod imperium judicandi erit efficax non illi naturae, sed illi personae, cui est conjunctum, quia Verbo.
Primo modo accipitur judicare pro determinare et imperare; et isto modo non judicabit nisi Deus; secundo autem modo judicabit Christus secundam formam servi, quod non convenit solum personae Verbi. Unde isto modo glossatae sunt auctoritates multae in Scriptura, sicut illud Joannis 5. Pater dedit Filio judicium facere, quia filius hominis est, scilicet inquantum genitus est a Patre aeternaliter gignendo. Unde filius hominis sic habet judicare secundum formam hominis, et nulli alteri creaturae rationali convenit, nec posset convenire etiam beatae Virgini; unde beata Virgo habet auctoritatem impetrandi, non imperandi. Et si habet auctoritatem, vel actum imperandi, non tamen impletur imperium efficaciter, nec ab illa natura, nec ab illa persona. Sed in Christo est natura conjuncta cum persona Verbi, et ideo isto modo secundo potest solus judicare secundum formam hominis.
Ad primum istius quaestionis, quando dicitur quod Christus secundum formam servi videtur frater noster, et non dominus, dico quod oportet quod sit supremus dominus, ad hoc quod judicet primo modo, scilicet imperio efficaci, et hoc est tantum secundum formam deitatis, non humanitatis; tamen secundo modo potest ei competere judicium secundum formam humanitatis, secundum quam Christus non est dominus supremus, sed habet super se majorem.
Ad aliud Augustini, quando dici tur quod per Verbum filium Dei fit animarum resurrectio, et per Verbum factum in carne filium hominis fit corporum resuscitatio, dico quod licet istud dictum sit per quamdam appropriationem, tamen utrumque convenit ambobus per communicationem idiomatum; potest enim dici vere quod Christus filius hominis suscitat corpora et animas, et Christus filius Dei similiter utrumque.
Ad aliud, quando dicitur, quod non judicabit in forma hominis gloriosi, quia tunc judicandi laetarentur videndo gloriam Christi, dico quod Christus judicabit in forma hominis gloriosi. Ex quo enim aliquis est gloriosus, non potest non esse gloriosus, nec videtur non gloriosus, licet forte posset videri non ut gloriosus, id est, non sub illa forma hominis gloriosi, sicut ostendit se discipulis, ut peregrinus, et sub alia forma, quam esset, fuit visus. Sic in die judicii sub alia forma erit visus, quam sub specie gloriosia damnandis. Vel' potest dici, quod Christus videbitur in forma gloriosa, et tunc quando dicitur, ergo gaudebunt de visione gloriae, quod tantum convenit Beatis, dico quod quia judicandi sunt inimici, tristabuntur, sicut e converso alii, quia sunt amici, gaudebunt.
Ad argumenta pro alia opinione. Ad primum, quando dicitur quod
Christus secundum formam humanitatis est Dominus omnium et redemptor, et introductor ad regnum, dicendum quod Dominus et principalis Dominus est in illa persona, sed non est principalis Dominus secundum naturam humanam, nec Dominus. Illa tamen natura humana est ratio et principium cujusdam dominii, scilicet principium reparationis nostrae redemptionis in ratione causae meritoriae, non in ratione causae effectivae, ut dictum est; meritum enim erat animae Christi, non Verbi, nisi concomitanter. Unde illi naturae humanae in Christo obligamur sicut dominae, naturae tamen sub domino, quia adhuc est sub supremo domino, inquantum Deus est Dominus omnium, etc. Ad aliud de introductione et apertione januae, quod factum est per passionem Christi, dicendum est eodem modo; meritoria enim causa est introductionis, non autem effectiva.