REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum beatitudo consistat per se in operatione?
D. Thom. 1. 2. q. 3. art. 1. et hic q. 1 art. 1. D. Bonav. 1. p. art. 1. q. 4. Bich. art. 1. q. 4. Gab. q. 1. art. 2. Aegil. quoest, i. art. 2. Henr. quodlib. 13. q. 11. Vasq. 12. disp. 8. cap. 3.
Videtur quod non, quia beatitudo est perfectio hominis beati; sed habitus est perfectior quam operatio, quia majus bonum, et magis inclinat habitus ad operandum. Quod autem sit majus bonum, patet ex Philosopho 3. Topic. cap. 1. ubi dicit quod bona permanentia et diuturniora sunt meliora; sed habitus est permanentior operatione.
Item agens non perficitur operatione, quia omne agens mutaretur de imperfecto ad perfectum. Sed operatio est quaedam actio; igitur quaedam mutatio; beatitudo autem est perfectio beati; igitur non est operatio.
Item, beatitudo sive sit finis, sive conjunctio cum fine ultimo et objecto, neutro modo est operatio; non enim est finis ultimus, quia finis est extra operantem; operatio autem non est extra operantem, nec est conjunctio cum fine ultimo, quia conjunctio est quaedam relatio, et per consequens non est perfectio Beati.
Contra, Philosophus primo E-thicorum c. 8. et 9. Omnino, quorum actus, etc. sed beatificabile potest habere actum.
Item ibidem, felicitas est operatio perfecta et optima, et dicit hoc idem Philosophus ex intentione.
Item, ibidem, felicitas non consistit in habitu, sed in actu, quia alias dormiens et nihil operans, esset beatus, haberet enim habitum.
Item 9. Metaphys. text. 31. actus est finis potentiae, et probat hoc idem in naturalibus, et in potentiis acquisitis.
Item 12. Metaphys. text. 51. loquens de motore divino, si nihil intelligat, quid igitur insigne erit ei et venerabile. Et paulo post, text. 39. Vita utique existit, etenim intellectus actus vitas; intellectus ibi accipitur genitive.
Item 2. de Coelo et mundo text. 17. Operatio finis est cujuslibet operantis; omnis enim substantia, cujus est operatio, est propter operationem. Ex omnibus istis igitur sequitur quod cum beatitudo sit finis et finis potentis operari est operatio sua, igitur beatitudo consistit in operatione.