Ad primum sic proceditur. Videtur, quod omne corpus possit pati. Omne enim quod movetur, patitur: quia motus in eo quod movetur est passio, ut dicitur in 3 phys.. Sed omne corpus movetur. Ergo omne corpus patitur.
Praeterea, omne quod recipit, patitur, cum pati dicatur a patim, quod est recipere. Sed corpora caelestia aliquid recipiunt, scilicet illuminationem.
Ergo patiuntur: ergo et alia multo magis quae sunt sub eis.
Praeterea, omne quod est potentius, natum est agere in minus potens. Sed omni corpore est aliquid potentius, et omni substantia creata. Ergo omnis creaturae est pati.
Sed contra, omne passibile est corruptibile, quia passio magis facta abjicit a substantia, ut dicitur topic., Lib. 6. Sed non omne corpus est corruptibile. Ergo non omne corpus est passibile.
Praeterea, sicut dicitur in 1 de generatione, omne agens est contrarium patienti.
Sed non omne corpus habet contrarium. Ergo non etiam omne patitur.