REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Opinio Henrici beatitudinem consistere in illapsu Dei in ipsam essentiam animae, et inde redundare in potentias ejus, suadetur tribus rationibus, sed refutatur efficaciter et clare, adductis rationibus Henrici ad oppositum, de quo late agit Doctor in Oxon. hic quaest. 2. per totam.
Hic est una opinio, quae ponit quod beatitudo uno modo est in essentia animae beatae, et alio modo est in potentiis ejus, ita quod in essentia est principaliter, et in potentiis minus principaliter, cum perfectio operationis immediatius et principalius est, vel competit in potentiis quam in essentia. Modus istius positionis est, quia ad hoc deducunt Dionysium de Eccl. Hie rarch. c. 7. qui dicit quod amor est vis unitiva, et transit in amatum, per circumincessionem, quia non potest esse per illapsum objecti creati, sed increati, et sic est deiformis in ipso illapsu. Et formatur ad hoc talis ratio: Illud principalius beatificari debet, quod principalius perficitur objecto, quod est essentialiter beatitudo. Sed essentia animae principalius perficitur objecto beatifico, quia per essentiam et per illapsum: igitur essentia principalius beatificatur, quam potentia, et per consequens beatitudo erit in aliquo actu primo, qui respicit illapsum, et non secundum potentiam, nisi terminative tantum, scilicet inquantum terminatur ad objectum per operationem suam, et sic minus principaliter beatitudo erit in operatione.
Item, illa ratio potest accipi ex dictis illius doctoris, ubi sic habet: Eo modo perficit beatitudo, quomodo perficit dispositio ordinata ab beatitudinem; sed hujusmodi dispositio est gratia, quae perficit essentiam principaliter, et redundat ex ipsa in potentiam: igitur beatitudo principalius est in essentia quam in poteDtia.
Alia ratio est ad hoc, non fundamentalis, sed adducitur ad quaestionem, quae talis est: Justitia distributiva requirit ut secundum dispositionem merentis perfectio meriti distribuatur perfectiori, sicut majus bonum; sed essentia est melior et nobilior potentiis: igitur a justitia distributiva reddendum est majus praemium, vel aequale. Addit autem quod quia potentia percipit et degustat, scilicet per intellectum et voluntatem, ideo per redundantiam beatitudinis essentiae in potentias beatificantur potentiae.
Sed hanc opinionem non capio. Quaero a te de illapsu illo, non enim per se est ratio habendi Deum, nec per hoc quod Deus sit praesens essentiae animae, quia similiter est praesens lapidi et cuilibet creaturae: nec erit, quia Deus se habeat aliter ad essentiam, nunc quam prius, nec sicut novus illapsus, nisi quia aliqua forma est in essentia hujus, quae non est in essentia alterius, qui non est beatus, puta in Lucifero: ergo essentia beata erit sicut carbo ignitus per aliquam formam sibi datam, non autem objectum ipsum. Ista autem forma quae illabitur non potest esse immediata beatitudo ejus, quia tunc illa forma quae illabitur, esset formalis beatitudo ejus, quod est falsum, quia beatitudo est immediata conjunctio objecto beatifico: sed per formam istam, cum non sit operatio, sed quidam actus primus, ut dictum est, non potest essentia habere objectum beatificum; igitur per illam formam non est formaliter beata, cum sit tantum in cssentia, ubi nulla operatio est nisi mediante potentia.
Item, illapsus prior est secundum naturam, quam operatio potentiarum, quia illapsus est primo in essentia, et secundo in potentiis, sequitur operatio: igitur sine aliqua contradictione primus actus, scilicet illapsus, potest separari a secundo, qui est operatio, et sic Michael beatus erit sicut dormiens, non sicut operans.
Item, beati proportionabiliter beati sunt, ut Deus beatus; sed non est formaliter beatus per hoc, quod est in se per essentiam, et est idem sibi, per hoc quod essentia Dei est terminus intellectionis et volitionis suae, et quia habet operationem circa objectum, alias non possemus concludere Deum esse beatum plus quam lapidem, nisi intelligeret et diligeret se; ergo anima nostra erit beata per aliquid aliud, quam per illapsum.
Item, ex medio illo per quod probant quod primo sit in essentia animae quam in potentia, arguo oppositum, scilicet quod essentia non primo perficitur gratia, sicut si idem perfectibile debet perfici per dispositionem aliquam, et id quod disponit sit gratia, non erit principium alicujus actionis vel operationis. Probatio assumpti, quod perficit actum inquantum illimitatum ad plures actiones, perficit eumin comparatione hujus actionis, vel illius, illimitate et distincte. Si enim aliquid perficit Solem, inquantum est activus, non perficit eum, inquantum est productivus vermis tantum; sed gratia non perficit essentiam animae, inquantum essentia est activa cujuslibet actionis animae, sed tantum inquantum est activa volitionis per voluntatem, non autem inquantum est activa intellectionis, sive actionis intellectus, alias actus intellectus ante omnem volitionem esset gratus et acceptus Deo formaliter, quod est contra omnem opinionem, quia intellectus quoad actionem, quae mere praecedit volitionem, nec est a voluntate imperatus, non est gratus; omnis autem actus volitionis, vel a voluntate imperatus, potest esse cum gratia, et esse gratus; de hoc dicetur alias; * igitur, etc.
Item, contra illud quod praedictum est de justitia distributiva, non cogit, imo videtur esse ad oppositum, quia melius est essentiae, quod immediate possit conjungi cum objecto beatifico per operationem; et majus bonum est, quod beatitudo conferatur sibi per operationem, qua possit attingere ultimum finem, quam per formam illam, per quam non possit attingere ultimum bonum, quia non potest conjungi Deo per formam illam, quae est primus actus, sine secundo actu, qui est operatio.
Unde si arguatur quod anima est aliquid nobilius oculo, igitur melius formatur visio in anima quam in oculo, non valet, quia visio non competit animae nisi mediante oculo, ita nec beatitudo competit essentiae nisi mediante operatione potentiae, et ita ratio Doctoris illius non concludit.
Ad illud quod addit, quod potentiae percipiunt beatitudinem, et degustant, ita quod illi actus non sunt nisi quaedam perceptio de objecto beatifico, hoc non capio, quia tunc beatitudo non esset delectatio, sive delectans secundum se et de se; esset enim quid non perceptum, perceptibile tamen ab intellectu et voluntate, sed tantum ejus perceptio est delectabilis; sicut sanitas non est de se delectabilis, nisi mediante sensu percipiente sanitatem. Hoc autem est inconveniens, scilicet quod beatitudo de se non sit delectabilis, quia sic pro opposito damnatio vel miseria non esset de se tristabilis, sed tantum esset quaedam perceptio consequens ad miseriam, quod falsum est, quia miseria ex natura sua includit tristitiam et perceptionem intellectus et voluntatis.