Ulterius. Videtur quod anima christi non possit pati. Quia nihil est dignius quam anima christi.
Sed agens est dignius patiente, secundum Augustinum.
Ergo anima christi non fuit passibilis.
Praeterea, virtus reddit animam quietam a passionum tumultibus; et quanto virtus est perfectior, tanto passiones in animam minus dominantur.
Sed in christo fuit perfectissima virtus. Ergo nullo modo fuit in anima ejus passio.
Praeterea, impassibilitas est de ratione beatitudinis; unde ponitur inter dotes corporis. Sed anima christi fuit beata. Ergo non fuit passibilis.
Sed contra. Joannes Damascenus dicit, quod anima corpori inciso compatitur et dolet; et hoc est, quia unitur corpori passibili. Sed anima christi conjuncta est corpori passibili. Ergo anima ejus fuit passibilis: quia nihil compatitur quod non est passibile.
Praeterea, christus assumpsit in natura nostra defectus qui totam naturam consequuntur, qui imperfectionem gratiae non important. Sed passibilitas animae est hujusmodi. Ergo christus passibilem animam assumpsit.
Praeterea, christus venit magis curare defectus animae in nobis quam defectus corporis. Sed ipse suscepit naturam passibilem, ut impassibilitatem nobis acquireret. Ergo debuit assumere animam passibilem, ut per hoc impassibilitatem animae acciperemus.