REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum beatitudo simpliciter et per se consistat in actu intellectus ?
D. Thom. 1. 2. q. 3. art. 4. et 8. et hic. q 1. art. 2. Richard. art. 1. q. 7. Durand. q. 3. Sotus q. 1. art. 3. Gabr. q. 2. art. 2. Major. q. 5. Vasq. i. 2. d. 11. c. 3. et 4. Scot. inOxon. hic q. 4.
Deinde quaero quae sit ista operatio, in qua beatitudo consistit, seu, utrum beatitudo simpliciter et per se consistat in actu intellectus? Videtur quod sic, Joannis 10. Hoec est vita oeterna ut cognoscant te, etc.
Item Angustinus 1. de Trinit. cap. penultimo dicit quod summa merces est visio Dei, et multae aliae auctoritates Augustini sunt ad hoc.
Idem, Philosophus 10. Ethicorum et primo, dicit quod beatitudo, sive felicitas consistit in speculatione sapientiae, quia in hoc sumus maxime similes diis, et ideo 10. Ethicorum cap. 10. probat ex intentione quod nulla operatio virtutis competit eis, quia tales operationes non sunt in Deo, nisi sapientiae speculatio.
Item, felicitas est bonum per se subsistens sufficiens, primo Ethicorum cap. 10. sed maxima sufficientia est in actu intellectus. Unde Joannis 14. dixit Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
Contra, Augustinus 13. de Trinitate cap. 5. Beatus est, qui habet, quidquid vult, et nihil mali vult. Si enim aliae potentiae animae haberent quidquid competit eis, tamen per hoc voluntas non habet quidquid vult; igitur in actu intellectus non erit ultimata perfectio beatitudinis.
Item, Augustinus primo de doctrina Christi post medium, sive cap. 6. dicit quod summa merces est inhaerere Deo, hoc est fruitio per amorem: igitur, etc.