Ulterius. Videtur quod in christo non fuerit ira. Ira enim vitium est. Sed in christo nullum fuit vitium, sed summa mansuetudo; Matth. 11, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ergo in christo non fuit ira.
Praeterea, sicut Gregorius dicit, ira per vitium excaecat oculum mentis, ira per zelum turbat. Sed in christo oculus mentis neque excaecatus neque perturbatus fuit.
Ergo in christo non fuit ira.
Praeterea, secundum philosophum, et Damascenum, ira est appetitus vindictae. Sed christus non fecit aliquid ad vindictam.
Ergo in christo non fuit ira.
Sed contra, in christo fuit ira per zelum, ut patet joan. 2. Ergo in eo fuit ira.
Praeterea, nulla virtus defuit christo, nec aliqua virtutis perfectio. Sed de perfectione aliquarum virtutum est ira, sicut fortitudinis, ut dicitur in 3 eth.. Ergo in christo fuit ira.