Timor. Timor enim maxime opponitur fortitudini.
Sed in christo fuit perfectissima fortitudo.
Ergo in ipso non fuit aliquis timor.
Praeterea, Augustinus dicit, quod signum perfectionis est absque timore esse. Sed christus fuit perfectissimus.
Ergo in eo non fuit passio timoris.
Praeterea, si dicatur, quod timor inerat ei secundum sensualitatem; contra. Timor est de futuro malo. Sed sensualitas in christo non poterat futurum comprehendere. Ergo in christo non poterat esse timor, sed tantum dolor de praesenti.
Sed contra, Marc. 14: coepit jesus pavere et taedere. Ergo etc..
Praeterea, ejusdem est dolor et timor. Sed in christo fuit verus dolor. Ergo et verus timor.