REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum beatitudo simpliciter proecise consistat in actu voluntatis, qui est fruitio.
D. Thom. 1 2. quaest. 11. art. 3. Richard. hic art. 3. quaest. 3. Durand. quaest. 4. Solus q. 1. art. 3. et alti citati quaest. 2. Soot. in Oxon. hic quaest. 5. et 1. d. 1. q. 1. et 3.
Videtur quod non, quia beatitudo non praecise consistit in illo actu, qui non distinguit non beatum a beato; sed fruitio non distinguit non beatum a beato; igitur, etc. Probatio minoris, quia frui est velle alicui bonum, vel bene esse propter se: iste autem actus competit tam beato quam non beato.
Sed dicitur hic quod distinguitur actus hic et in patria, quia viator habet actum desiderii vel desiderandi; beatus autem in patria habet actum fruendi, et per consequens distinguitur beatus a non beato per actum fruitionis.
Contra, quia actus desiderii non potest poni ex parte fruitionis, quia per talem actum desiderii non adhaeretur objecto, nec habetur, igitur illo non fruitur.
Item, in illo solo actu non consistit beatitudo, qui potest competere non beato; sed actus fruitionis potest inesse non beato absque habitu charitatis, quia viso illo objecto beatifico per intellectum, voluntas potest frui perfecte illo bono sine aliquo habitu in voluntate illo solo viso, et tamen sine charitate non potest esse aliquis beatus, secundum Augustinum 15. de Trinit, cap. 18.
Item, omnia inferiora, quae quietantur, suo modo beatificantur, sive secundum quid, beatificantur in amore concupiscentiae, quia secundum appetitum quietantur in amando aliquid sibi, et in delectando in bono praesenti: sed fruitio non est actus hujusmodi, igitur, etc.
Item, tentio videtur actus esse voluntatis, et pertinens ad beatitudinem, quia tentio succedit ad perfectionem spei, quae est perfectio viae, et spes est in voluntate; igitur et tentio, et tentio non est fruitio; igitur beatitudo non est in sola fruitione.
Contra, Augustinus primo de doctrina Christiana ultra medium: Beatitudo est frui summo bono; sed actus fruitionis est in sola voluntate; igitur, etc.