REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum ad essentiam beatitudinis requiratur securitas perpetua ?
D. Thom. 1. 2. quoest. 3. art. 4. et hic quoest. 1. Gabr. quoest 2. art. 3. Oncham quoest, utt. art. 4. dub. 6. Palud. quoest. 7. Sotus quoest. 3. art. 4. Vasquez 1. 2. d. 21. cap. 3. Scot. in Cteow. hic quoest. 5. Vide eumdem 9. Metaph. q. 15.
Videtur quod sic. Augustinus 13. de trinit. cap. 7. quod est omnino beatissimum, ita semper fore certissimum erit. Deus sicut erit affluens omnibus, ita semper fore; sed certum erit, quando Deus omnibus erit beatissimum; igitur erit securitas perpetua.
Item, de essentia beatitudinis est, quod sit ultima perfectio beatificabilis naturae, et ideo excludit omnem privationem respectu ejus; igitur de ratione beatitudinis est quod constituat subjectum intransmutabile, et per consequens incorruptibile, et sic sequeretur perpetuitas et sempiternitas.
Item, Philosophus 1. Ethicorum. cap. 8. in definitione felicitatis, addit vitam perfectam; inconveniens autem est apud eum, quod aliquis felix sit miser postea: igitur perpetuitas est de ratione felicitatis.
Item, ad perfectionem viatoris concurrunt tres virtutes Theologicae: igitur ad perfectam beatitudinem comprehensionis succedunt tria correspondentia eis: sed tentio correspondet spei, quae est una virtus in via; et si tentio, igitur securitas perpetua.
Contra, Philosophus dicit primo Ethicorum. cap. 6. quod non est aliquid perfectius eo, quod est diuturnius ergo beatitudo non erit perfectior propter diuturnitatem, et per consequens non erit perfectior propter securitatem.
Item, ista securitas est alicujus potentiae actus, non autem intellectus, quia non pertinet ad beatitudinem; si autem sit actus voluntatis, aut igitur est idem quod fruitio, quia fruitio est objectum securitatis, inquantum de ea est securitas: sed impossibile est quod actus idem sit objectum sui ipsius; igitur securitas non est fruitionis; actus si autem securitas est alius actus a fruitione, igitur non pertinet ad beatitudinem.