REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Beatitudinem esse perpetuam probat ex sacra Scriptura et August Definitur in 6. Synodo in epist. Sophronii, et cap. Firmiter, de summa Trinit. Oppositum errorem Origenis refert Hieronymus ep. 59. et August. 21. Civit, cap. 7. Eumdem errorem tribuit Ruffinus Hieronymo, propter quaedam verba ipsius in cap. 1. et 2. ad Ephes. et Dial. contra Pelag. Sed ipse se purgat Apol. contra Ruffin. Vide Sixtum Senens. lib. 6. Bibl. annot. 290. circa causam hujus perpetuitatis, varietas opinionum est, prima ait beatitudinem esse ex natura sua perpetuam, sicut forma quae, cui semel inest, semper inest. Rejicitur primo, quia non minus dependet a Deo, quam subjectum ejus. Secundo, subjectum est prius ea tempore; ergo potest stare sine ea.
Respondeo, et dico hic duo: Primo de perpetuitate beatitudinis; secundo de securitate. De perpetuitate planum est ex Scriptura, quia sic habetur Matth. 25. Ibunt justi in vitam oeternam, et 18. Angeli eorum semper vident faciem Patris mei. Similiter Augustinus 13. de Trinif
cap. 8. ponit ad hoc rationem congruam sic, quia si beatus amitteret suam beatitudinem, aut amitteret eam volens, aut nolens ? Si volens, quomodo igitur tunc esset beatus, quia tunc esset miser, dum esset beatus, quia esset amissio maximi boni, et si prius appeteret illam amissionem, semper erit miser. Si autem nolens, igitur non est beatus, quia non habet quidquid vult, inquantum amittit, quod vult amittere, et sicut dicit ibidem Augustinus, idem erit eodem modo de amissione beatitudinis, sicut de amissione vitae illius, vel esse. Sic ergo patet quod Beatus non potest amittere beatitudinem, et ideo perpetuitas erit semper ibi, sed licet perpetuitas sit ibi, et hoc planum sit, de modo tamen ponendi quare ita sit, est dissimile.
Est unus modus dicendi, quod beatitudo est talis forma, sive operatio de natura sua, et ratione formali, quod cui inest, incorruptibiliter inest, et non potest non inesse manente subjecto, quod est incorruptibile. Pro isto est ratio illorum talis: Forma illa, quae perfectissima est inter omnes materiales, tollit a materia sua omnem privationem, et ideo constituit compositum totaliter incorruptibile.
Secundo, sicut finis includens omnium entitatum perfectionem, et finium, tollit incorruptionem in fine illo, sive in his, quae sunt ad finem illum. Sicut enim forma prima tollit omnem corruptibilitatem, sic et finis iste, qui est objectum beatificum, includit perpetuitatem.
Tertio, si beatus posset esse miser, non esset securus de sua beatitudine, et sic esset semper quodammodo miser, et semper esset in timore amittendi eam; igitur perpetuitas est de ratione beatitudinis.
Respondeo quod beatitudo non habet majorem rationem incorruptibilitatis, quam subjectum suum, nec aliter potest esse magis incorruptibilis. Non enim video quod beatitudo posset magis esse incorruptibilis quam Angelus, vel anima. Beatitudo enim est quoddam accidens in alio non secundum se; igitur non magis habet rationem incorruptibilis quam subjectum, quod subjectum conservatur a Deo, non necessario, sed contingenter; igitur multo magis nec accidens, quod est ipsa beatitudo, et sic utrumque conservatur contingenter; igitur beatitudo ex natura sua non perficit istud subjectum incorruptibiliter.
Si dicatur quod beatitudo non est sic incorruptibilis sicut Deus, qui est simpliciter incorruptibilis, tamen incorruptibilis est manente subjecto, quod perficit; igitur, etc.
Contra hoc, si Deus conservat contingenter illud quod est prius, conservat contingenter illud quod est posterius, quia non est contradictio prius esse sine posteriori, et similiter non erit inconveniens conservari prius sine posteriori. Sed subjectum, id est, anima rationalis vel Angelus est prius beatitudine sua: igitur beatitudo non perficit subjectum incorruptibiliter ex natura sua.
Ad rationem eorum primam, quando dicunt quod forma perfectissima inter omnes materiales tollit omnem privationem a materia sua, et constituit compositum totaliter incorruptibile, dico quod haec est fictio quaedam, sicut magis ostendetur in 2. libro*. Impossibile enim est ut forma tollat privationem nisi contrariam sibi et propriam, quia limitata est quaecumque forma in se. Non poterit igitur forma aliqua tollere privationes alias, nisi aliae privationes sint in privatione alterius, nec in privatione caeli potest tollere alias privationes inferiores, puta ignis in se, quin de se etiam est capax, sed tantum tollit istas privationes inferiorum, ut in se eminenter continet eas, non autem ut sunt in seipsis, quia tunc oporteret quod talis forma esset infinita, includens actualiter perfectionem omnium formarum, ex quo privatio ejus esset privatio omnium. Tales igitur, qui sic dicunt, miscent Philosophiam cum Theologia.
Ad illud de fine, quod tollit imperfectiones et privationes omnium aliorum finium, respondeo quod verum est, dum unitur illi fini extrinseco, tollitur omnis privatio. Sed illud, per quod unitur formaliter, est forma finita et limitata, nec includens in se perfectionem omnium formarum, et sic non tollit privationes aliarum formarum, licet sit forma media, quae conjungit illi fini extra, qui est Deus. Iste tamen finis extra tollit propter infinitatem et illimitationem suam privationes omnium formarum, sive omnium finium extrinsecorum, dum unitur.
Ad aliud, quando dicitur quod si beatus posset esse aliquando miser, semper esset miser, eo quod semper timeret amittere beatitudinem, dico quod de hoc magis dicetur in secundo * , quando agetur de possibilitate peccandi. Unde dico quod non est contradictio de potentia absoluta, quod sicut prius in via erat capax miseriae de natura sua, ita et modo dum est beatus; non enim est perpetuitas naturae in se perficiendo.