Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in christo non fuerit verus dolor in sensu. Quantumcumque enim est vis resistens laesivo, tantum dolor diminuitur ex laesione proveniens. Sed in christo fuit infinita vis ad resistendum laesivo, scilicet virtus divinitatis. Ergo in eo dolor esse non poterat.
Praeterea, dolor non est de re voluntaria.
Sed christus voluntarie passionem sustinuit. Ergo in eo dolor passionis non fuit.
Praeterea, christus magis perfecte videbat deum quam Paulus. Sed Paulus in raptu propter visionem dei non sentiebat ea quae in corpore gerebantur. Ergo nec christus dolorem habebat ex corporis laesione.
Sed contra, isa. 53, 4: vere dolores nostros ipse tulit.
Praeterea, ad veritatem doloris non requiritur nisi laesio et sensus. Sed corpus christi laesum fuit, et sensum laesionis habuit. Ergo fuit in eo verus dolor.